TheoFonsAd fontes fidei

Vita Consecrata

VC · Adhortatio apostolica · Ioannes Paulus II · 1996 · LA · 112 paragraphi · vatican.va ↗

Non modo superest vobis illustris historia cuius reminiscamini quamque commemoretis, verum praeclara adhuc exstruenda historia! In futurum prospicite tempus, quo Spiritus vos proicit ut magna adhuc ex vobis mirabilia efficiat. Vestram convertite vitam in Christi Iesu ardentem quandam exspectationem, Ei obviam procurrentes tamquam virgines prudentes quae Sponso se obvias dant. Estote semper parati, Christo fideles et Ecclesiae, vestroque Instituto et nostrae aetatis hominibus.425Cfr. CONGREGATIONIS PRO RELIGIOSIS ET INSTITUTIS SAECULARIBUS Documentum Religiosi e promozione umana, 13-31, die 12 aug. 1980: Enchiridion Vaticanum 7, 445-453. Ita profecto a Christo de die in diem renovabimini, ut fraternas cum Eius Spiritu constituatis communitates, ut cum Ipso pauperum abluatis pedes et transformando mundo vestras conferatis partes quibus nihil substitui potest. Hic orbis manibus hominis creditus, dum novum iamiam initurus est millennium, utinam magis semper humanus esse possit et iustus, significatio ac praegustatio mundi venturi ubi Ipse, demissus Dominus et glorificatus, egenus et exaltatus, gaudium erit plenum ac perpetuum nobis nostrisque fratribus et sororibus una cum Patre et Spiritu Sancto.

Notae

  1. 425. Cfr. CONGREGATIONIS PRO RELIGIOSIS ET INSTITUTIS SAECULARIBUS Documentum Religiosi e promozione umana, 13-31, die 12 aug. 1980: Enchiridion Vaticanum 7, 445-453.