TheoFonsAd fontes fidei

Vita Consecrata

VC · Adhortatio apostolica · Ioannes Paulus II · 1996 · LA · 112 paragraphi · vatican.va ↗

Universalis vitae consecratae praesentia atque evangelica eius testificationis proprietas palam testantur - si quidem necesse sit - illam haud esse rem solitariam ac seclusam verum universam afficere Ecclesiam. Synode episcopi hoc crebrius confirmaverunt: « De re nostra agitur ».3Cfr. Propositio 2. Revera in sinu Ecclesiae ipsius consecrata sese collocat vita uti decretoria pars pro eius munere, quandoquidem « significat intimam vocationis christianae naturam »4Ad Gentes, 18. nec non totius Ecclesiae-Sponsae intentionem ad coniunctionem unico cum Sponso.5Cfr. Lumen Gentium, 44; PAULI VI Evangelica Testificatio, 7; EIUSDEM Evangelii Nuntiandi, 59. Non semel in Synodo adfirmatum est vitam consecratam non modo praeteritis temporibus partes adiuvandi et sustinendi Ecclesiam explevisse, sed necessarium atque magni pretii donum esse quoque praesenti et futuro populi Dei tempore, cum intimo modo ad eius pertineat vitam eiusque sanctimoniam atque operam.6Cfr. Lumen Gentium, 44. Minime debent hodiernae difficultates, quas certis in orbis regionibus nonnulla experiuntur Instituta, adducere nos ut in incerto habeamus evangelicorum consiliorum professionem esse integrantem Ecclesiae vitae partem, cui vehementem addat impetum ad maiorem usque evangelicam congruentiam.7Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Allocutio in Audientia generali, 5, die 28 sept. 1994: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XVII, 2 (1994) 404 s. In ipsa historia accidere poterunt variae eius formae diversae, verumtamen non afficitur electionis substantia quae radicali sui ipsius dono declaratur pro Iesu Domini amore, atque, in Eo, pro unoquoque familiae humanae membro. Huic certitudini, qua innumerabiles per saecula homines sunt incitati, etiam nunc confidere perget Christianus populus, cum se deducere posse noverit, ex horum hominum magnanimorum partibus, validissimum adiumentum suo ad patriam caelestem in itinere.

Notae

  1. 3. Cfr. Propositio 2.
  2. 4. Ad Gentes, 18.
  3. 5. Cfr. Lumen Gentium, 44;PAULI VI Evangelica Testificatio, 7;EIUSDEM Evangelii Nuntiandi, 59.
  4. 6. Cfr. Lumen Gentium, 44.
  5. 7. Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Allocutio in Audientia generali, 5, die 28 sept. 1994: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XVII, 2 (1994) 404 s.