Sancto impellente Spiritu consecrata vita « pressius imitatur atque in Ecclesia perpetuo repraesentat »76Lumen Gentium, 44. speciem vitae quam Iesus, maximus ipse consecratus atque Patris missionarius pro illius Regno, amplexatus est discipulisque sese sequentibus proposuit.77Cfr. Matth. 4, 18-22; Marc. 1, 16-20; Luc. 5, 10-11; Io. 15, 16. Sub Iesu consecrationis lumine, detegi potest in Patris incepto omnis sanctitatis originis primarius fons consecratae vitae. Ipse enim Iesus est quem « unxit ... Deus Spiritu Sancto et virtute »,78Act. 10, 38. « quem Pater sanctificavit et misit in mundum ».79Io. 10, 36. Patris complectens consecrationem, se vicissim Filius Illi devovet propter homines:80Cfr. Io. 17, 19. virginitatis eius vita et oboeditionis et paupertatis filialem eius aperit animum totum Patris consilio deditum.81Cfr. ibid. 10, 30; 14, 11. Quandam consecrationis vim omnibus terrestris eventibus vitae illius confert eius absoluta oblatio. Insignite oboediens Ille est, qui descendit de caelis non suam ut faceret voluntatem verum eius qui misit eum.82Cfr. ibid. 6, 38; Hebr. 10, 5.7. Suum reponit in Patris manibus vivendi agendique modum.83Cfr. Luc. 2, 49. Filii affectu oboediens, speciem induit famuli: « Semetipsum exinanivit formam servi accipiens, ... factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis ».84Phil. 2, 7-8. Hac in docilitatis affectione erga Patrem Christus, licet vitae coniugalis dignitatem sanctitatemque et sanciat et defendat, virginalis tamen vitae figuram suscipit atque revelat ita excelsam praestantiam et arcanam spiritalem virginitatis fecunditatem. Ipsius animus deditus omnino Patris consilio proditur etiam seiunctione a bonis terrestribus: « Propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis ».852 Cor. 8, 9. Paupertatis eius magnitudo perfecta ostenditur in omnium quae eius sunt rerum donatione Patri facta. Viventem memoriam exsistendi et modi agendi Iesu ut incarnati Verbi coram Patre fratribusque constituit revera consecrata vita. Ipsa enim vitae ac nuntii Salvatoris viva exstat traditio.