Coruscans Transfigurationis eventus tragoediam haud minus gloriosam Calvariae praeparat. Una cum Moyse et Elia intuentur Dominum Iesum Petrus, Iacobus et Ioannes - prout refert evangelista Lucas - quibuscum Ille tractat suum « exodum ... quem completurus erat in Ierusalem ».86Luc. 9, 31. Intenduntur ergo apostolorum oculi in Iesum qui de Cruce cogitat.87Cfr. ibid. 9, 43-45. Virginalis eius erga Patrem amor nec non in omnes homines maxime illic declarabitur; ad omnium rerum destitutionem eius perveniet paupertas; oboedientia eius usque ad vitae donum. Invitantur discipuli ac discipulae ut exaltatum contemplentur Iesum in Cruce, unde « Verbum a silentio progrediens »,88S. IGNATII ANTIOCHENI Epistula ad Magnesios, 8, 2: Patres Apostolici, ed. F. Х. Funk, II, 237. suo in silentio ac solitudine more prophetico perfectam Dei transcendentiam affirmat super cuncta creata, sua praeterea in carne peccatum nostrum vincit atque ad se omnem allicit virum ac feminam, novam resurrectionis vitam singulis largitus.89Cfr. Io. 12, 32; 19, 34.37. In Christi crucifixi contemplatione suum impulsum universae reperiunt vocationes: ex ea, per principale Spiritus donum, dona omnia suam ducunt originem ac praesertim consecratae vitae donum. Post Mariam Iesu Matrem percipit Ioannes hoc munus, discipulus quem Iesus amabat, testis qui simul cum Maria sub Cruce adstabat.90Cfr. ibid. 19, 26-27. Illius consilium totum sese devovendi amoris divini est effectus eum circumdantis, sustentantis eiusque replentis animum. Iuxta Mariam, inter primos Ioannes est magnae multitudinis virorum ac mulierum qui a primordiis Ecclesiae usque ad eiusdem finem, amore Dei permoti, se vocari sentiunt ut Agnum immolatum ac viventem, quocumque ierit, sequantur91Cfr. Apoc. 14, 1-5..92Cfr. Propositio 3.