Variis sub vitae formis a Spiritu saeculorum decursu excitatis, experitur consecrata persona veritatem Dei-Amoris eo propius et altius quo magis sub Christi Cruce ponitur. Qui hominum oculis sua in morte deformatus videtur omnique venustate ita destitutus ut adstantes suos vultus operiant,93Cfr. Is. 53, 2-3. omnino in Cruce pulchritudinem potentiamque Dei amoris plene aperit. Sic nempe id celebrat sanctus Augustinus: « Pulcher Deus, Verbum apud Patrem. Pulcher ergo in caelo, pulcher in terra; pulcher in utero, pulcher in manibus parentum; pulcher in miraculis, pulcher in flagellis; pulcher invitans ad vitam, pulcher non curans mortem; pulcher deponens animam, pulcher recipiens; pulcher in ligno, pulcher in sepulcro, pulcher in caelo. In intellectum audite Canticum, neque oculos vestros a splendore pulchritudinis illius avertat carnis infirmitas ».94S. AUGUSTINI Enarratio in Psalmum 44, 3: PL 36, 495-496. Hunc amoris splendorem refert consecrata vita quia sua fidelitate erga Crucis mysterium se credere confitetur in Patrisque amore vivere et Filii et Spiritus Sancti. Hoc pacto conducit illa ut viva asservetur in Ecclesia conscientia: Crucem videlicet amoris Dei esse summam abundantiam super homines effluentis, documentum esse magnum salvificae Christi praesentiae. Id vero praesertim in difficultatibus atque tentationibus. Hoc continenter fortiterque usque ad altam admirationem testantur plurimi homines consecrati saepius in adiunctis versantes difficilibus, immo in vexationis ac martyrii condicionibus. Eorum uni Amori fidelitas demonstratur et roboratur in absconditae vitae humilitate, in dolorum receptione ut « ea quae desunt passionum Christi » in carne propria adimpleantur,95Col. 1, 24. in tacita abnegatione, in sui commendatione sanctae Dei voluntati, in tranquilla perseverantia etiam deficientibus viribus et propria auctoritate. Proficiscitur ex fidelitate erga Deum etiam donatio sui erga proximum, quam non sine incommodo vivunt consecratae personae continenter pro fratrum necessitatibus precantes, magnanimiter pauperibus et aegrotis famulantes, aliorum angustias communicantes, sollicito animo angores Ecclesiaeque dolores participantes.
Vita Consecrata
Notae
- 93. Cfr. Is. 53, 2-3.
- 94. S. AUGUSTINI Enarratio in Psalmum 44, 3: PL 36, 495-496.
- 95. Col. 1, 24.