TheoFonsAd fontes fidei

Vita Consecrata

VC · Adhortatio apostolica · Ioannes Paulus II · 1996 · LA · 112 paragraphi · vatican.va ↗

E paschali pariter mysterio profluit missionalis opera quae quidem ratio universam Ecclesiae vitam vehementer signat. Praecipue vero in consecrata vita ipsa completur. Namque, praeter etiam omnia charismata propria illorum Institutorum quae sese missioni ad gentes dedunt aut quae in opera generis proprie apostolici incumbunt, dici potest missionalis indoles intrinsecus insidere cuivis vitae consecratae figurae. Quatenus vitam uni Patri devotam,96Cfr. Luc. 2, 49; Io. 4, 34. a Christo assumptam,97Cfr. Io. 15, 16; Gal. 1, 15-16. a Spiritu animatam,98Cfr. Luc. 24, 49; Act. 1, 8; 2, 4. vivit consecratus homo, eatenus etiam efficaciter Domini Iesu operi adlaborat99Cfr. Io. 20, 21. suasque admodum alta ratione partes ad orbem renovandum confert. Primum vero missionale officium gerunt consecratae personae erga se ipsae, idque animos suos Spiritus Christi motibus aperientes exsequuntur. Eorum enim testimonium adiuvat cunctam Ecclesiam ut reminiscatur primo loco reponi gratuitum Dei famulatum, qui quidem effici potest Christi gratia interveniente per Spiritus donum credentibus communicata. Pax ita a Patre descendens hominibus nuntiatur, devotio quam Filius testificatur, ac laetitia quae Sancti Spiritus est fructus. Erunt consecrati homines et ipsi missionarii, illam cumprimis conscientiam altius perscrutati a Deo se vocatos electosque esse, ad quem idcirco universam suam dirigere debent vitam et quodcumque sunt vel possident deferre, ab impedimentis se expedientes quae amoris responsionis summam praepedire possint. Hoc quidem modo verum Christi inter homines signum evadere possunt. Efficere debet etiam eorum vivendi genus ut optima illa species effulgeat quam profitentur, quandoquidem vivum Dei signum se praebent atque eloquentem, licet interdum tacitam, Evangelii praedicationem. Nullo non tempore, hodierna verum nominatim in societate quae tam saepe adeo saeculari affectu penetratur et tamen signorum percipit sermonem, opera est Ecclesiae danda ut quotidianae vitae in adiunctis se adspectabilem praesentemque exhibeat. In hanc partem licet Ecclesiae ab hominibus consecratis praecipuum exspectare adiumentum, quippe qui in omnibus vitae condicionibus destinentur ad solidam testificationem reddendam suae ad Christum pertinendi condicionis. Cum consecrationis plane sit indicium habitus sacer et paupertatis et cum certa quadam religiosa Familia coniunctionis, una cum Synodi Patribus sodalibus religiosis viris ac mulieribus studiose Nos persuademus ut proprium induant habitum, temporum locorumque condicionibus apte accommodatum.100Cfr. Propositio 25; Perfectae Caritatis, 17. Quotiens vero valida id postulant apostolica adiuncta, licebit eis secundum Instituti sui mores regulasque etiam simplex et decorum gestare vestimentum, addito tamen congruo insigni unde eorum agnosci valeat consecratio. Instituta vero quae a propria origine aut legum suarum vi peculiarem non postulant habitum, curent tamen ut membrorum vestitus sua dignitate et simplicitate vocationis illorum indoli respondeat.101Cfr. Propositio 25.

Notae

  1. 96. Cfr. Luc. 2, 49;Io. 4, 34.
  2. 97. Cfr. Io. 15, 16;Gal. 1, 15-16.
  3. 98. Cfr. Luc. 24, 49;Act. 1, 8; 2, 4.
  4. 99. Cfr. Io. 20, 21.
  5. 100. Cfr. Propositio 25;Perfectae Caritatis, 17.
  6. 101. Cfr. Propositio 25.