Cum urgentiores usque appareant hodie apostolicae sollicitudines atque periculum sit ne curatio rerum huius mundi homines magis magisque implicet, consentaneum maxime est oculos et animos in eschatologicam vitae consecratae naturam convertere. « Ubi ... est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum »:102Cfr. Matth. 6, 21. unicus Regni thesaurus cupidinem excitat, exspectationem, studium et testificationem. Apud Ecclesiam priscam exspectatum Domini reditum ardentius experiebantur. Hunc spei affectum numquam excolere per saecula desiit Ecclesia: fideles incitare perrexit ut salutem iamiam revelandam respicerent, quandoquidem huius mundi transit figura103Cfr. 1 Cor. 7, 31; 1 Petr. 1, 3-6..104Cfr. Lumen Gentium, 42. Melius hoc in prospectu intellegitur momentum eschatologici signi vitae consecratae proprii. Revera doctrina persistit qua ipsa veluti Regni venturi anticipatio exhibetur. Repetit hanc doctrinam Concilium Vaticanum II ita asseverans: « Status religiosus ... magis ... resurrectionem futuram et gloriam Regni caelestis praenuntiat ».105Ibid. 44. Hoc praecipue efficit virginalis electio, a maioribus semper tamquam ultimi mundi praegustatio percepta, quae iam nunc operatur hominemque integrum transfigurat. Suam qui Christo dedicant vitam facere non possunt quin viventes convenire Illum cupiant ut cum Eo tandem aliquando in perpetuumque iungantur. Ardens hinc nascitur exspectatio, hinc illa cupiditas « ut in illius amoris focum intus ardentem se mergant quique alius non est nisi Spiritus Sanctus ipse »,106B. ELISАВЕTHAE A TRINITATE Le ciel dans la foi. Traité Spirituel, I, 14: OEuvres complètes, Paris 1991, p. 106. exspectatio atque cupiditas quae nutriunt dona a Domino largiter tributa iis quotquot quae sursum sunt quaerunt.107Cfr. Col. 3, 1. Res Domini contuitus reminiscitur consecratus homo: « Non ... habemus hic manentem civitatem »,108Hebr. 13, 14. quia « noster ... municipatus in caelis est ».109Phil. 3, 20. Id necessarium unum quaerere: « Regnum Dei et iustitiam eius »,110Matth. 6, 33. sine intermissione invocato Domini adventu.
Vita Consecrata
Notae
- 102. Cfr. Matth. 6, 21.
- 103. Cfr. 1 Cor. 7, 31;1 Petr. 1, 3-6.
- 104. Cfr. Lumen Gentium, 42.
- 105. Ibid. 44.
- 106. B. ELISАВЕTHAE A TRINITATE Le ciel dans la foi. Traité Spirituel, I, 14: OEuvres complètes, Paris 1991, p. 106.
- 107. Cfr. Col. 3, 1.
- 108. Hebr. 13, 14.
- 109. Phil. 3, 20.
- 110. Matth. 6, 33.