TheoFonsAd fontes fidei

Vita Consecrata

VC · Adhortatio apostolica · Ioannes Paulus II · 1996 · LA · 112 paragraphi · vatican.va ↗

« Veni, Domine Iesu! ».111Apoc. 22, 20. Haec exspectatio minime quid iners est: quantumvis ad Regnum futurum dirigatur, un operam convertitur et industriam, ut etiamnum praesens adsit Regnum per Beatitudinum spiritus restitutionem qui etiam in hominum societate efficaces valeat excitare iustitiae, pacis, solidarietatis et veniae postulationes. Affatim hoc ex ipsa vitae consecratae historia demonstratur, quae uberrimos semper edidit fructuum proventus pro mundi salute. Suis donis fiunt consecratae personae Spiritus indicium versus novum quoddam venturum tempus, quod fide illustratur atque spe christiana. Transit eschatologica intentio in munus, ut hic et nunc magis magisque affirmetur Regnum. Petitioni illi: « Veni, Domine Iesu! » altera accedit invocatio: « Adveniat Regnum tuum! ».112Matth. 6, 10. Qui vigilans exspectat dum Christi impleantur promissa, spem suis fratribus infundere valet et sororibus, qui de tempore futuro saepius diffidunt et res in pessimam accipiunt partem. Eius spes innititur Dei promissioni quam continet Verbum revelatum: progreditur hominum historia ad « caelum novum et terram novam »,113Apoc. 21, 1. cum Dominus « absterget omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors ultra non erit, neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra, quia prima abierunt ».114Ibid. 21, 4. Vita consecrata huic extremae divinae gloriae illuminationi deservit, cum salutare Dei omnis caro videbit.115Cfr. Luc. 3, 6; Is. 40, 5. Hanc rationem Oriens christianus extollit cum monachos tamquam Dei in terris angelos iudicat a quibus mundi in Christo renovatio nuntiatur. In Occidente monachismus est memoriae celebratio et vigiliae: memoria est miraculorum a Deo effectorum, vigilia novissimae spei impletionis. Monachismi vitaeque contemplativae nuntius continenter inculcat hominibus Dei principatum esse pro hominum exsistentia ubertatem significationis ac laetitiae, cum sit homo ad Deum factus inquietusque donec in Ipso quiescat.116Cfr. S. AUGUSTINI Confessiones 1, 1: PL 32, 661.

Notae

  1. 111. Apoc. 22, 20.
  2. 112. Matth. 6, 10.
  3. 113. Apoc. 21, 1.
  4. 114. Ibid. 21, 4.
  5. 115. Cfr. Luc. 3, 6;Is. 40, 5.
  6. 116. Cfr. S. AUGUSTINI Confessiones 1, 1: PL 32, 661.