TheoFonsAd fontes fidei

Vita Consecrata

VC · Adhortatio apostolica · Ioannes Paulus II · 1996 · LA · 112 paragraphi · vatican.va ↗

Ipsa Maria est quae, sine labe originali concepta, pulchritudinem divinam perfectius in se refert. « Tota pulchra » titulus est quo eam invocat Ecclesia. « Coniunctionis necessitudo cum Maria sanctissima, quam suam ob consociationem cum Christo quisque fidelis possidet, magis etiam in vita hominum consecratorum augetur.... Singulis in vitae consecratae Institutis persuasum est primarium quoddam pondus habere Mariae praesentiam tum ad spiritalem cuiusque hominis consecrati vitam tum ad firmitudinem, unitatem totiusque communitatis progressionem ».117IOАNNIS PAULI PP. II Allocutio in Audientia generali; 1, die 29 mar. 1995: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XVIII, 1 (1995) 883. Maria namque perfectae consecrationis excelsum exemplar est, tota in sua ad Deum pertinendi condicione atque deditione. A Domino electa, qui in Illa Incarnationis mysterium perficere voluit, commonefacit consecratas personas principatus ipsius Dei incepti. Eodem autem tempore, cum divino Verbo ipsa consenserit, quod in ea est caro factum, se praestat Maria tamquam exemplum receptae gratiae ab homine creato. Cum Iosepho iuxta Christum in abdita Nazarethana vita, adstans Filio decretoriis in publicae eius vitae eventibus, magistra eminet Virgo Maria sequelae sedulaeque servitutis sine ulla condicione. Intra illam, « sacrarium Spiritus Sancti »,118Lumen Gentium, 53. sic novae creaturae splendor omnis emicat. Ad Eam respicit consecrata vita velut praecelsum specimen consecrationis Patri factae, coniunctionis cum Filio atque erga Spiritum docilitatis, sibi plane conscia: pertinere « ad genus vitae virginalis ac pauperis »119Ibid. 46. Christi idem prorsus valere ac vitae modum Mariae suum facere. Praeterea deprehendit in Virgine consecrata persona Matrem sub peculiari omnino titulo. Nam si nova illa maternitas Mariae in Calvariae loco tributa donum habetur singulis datum christianis, pondus proprium illa adfert iis qui suam Christo vitam plene dedicaverunt. « Ecce mater tua »:120Io. 19, 27. Iesu verba ad discipulum « quem diligebat »121Ibid. 19, 26. in consecrata hominis vita vim accipiunt singularem. Vocatur namque ille una cum Ioanne ut Mariam sanctissimam in sua accipiat,122Cfr. ibid. 19, 27. amans videlicet eam imitansque ex vocationis suae extrema altitudine et vicissim unicam quandam experiens matris teneritatem. Illum ei amorem largitur Virgo qui vitam quotidie Christo offerre eum sinit, cum Ipso ad hominum salutem cooperans. Quapropter filialis cum Maria necessitudo viam principalem efficit fidelitatis ipsi vocationi iam receptae et auxilium efficacissimum adfert ut quis in ea procedat eamque plenissime vivat.123Cfr. Propositio 55.

Notae

  1. 117. IOАNNIS PAULI PP. II Allocutio in Audientia generali;1, die 29 mar. 1995: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XVIII, 1 (1995) 883.
  2. 118. Lumen Gentium, 53.
  3. 119. Ibid. 46.
  4. 120. Io. 19, 27.
  5. 121. Ibid. 19, 26.
  6. 122. Cfr. ibid. 19, 27.
  7. 123. Cfr. Propositio 55.