In Transfigurationis scaena nomine apostolorum loquitur Petrus: « Bonum est nos hic esse ».124Matth. 17, 4. Christi gloria, quam percepit, extulit quidem eius animum et praecordia, eum tamen non segregavit, immo contra altius coniunxit cum illo « nos » discipulorum. Haec illius « nos » ratio nos adducit ut partes consideremus quas in Ecclesiae mysterio consecrata occupat vita. De vitae consecratae indole consideratio theologica proximis hisce annis novas vias pervestigavit ex Concilii Vaticani II magisterio profectas. Eius sub lumine intellegi potuit professionem evangelicorum consiliorum sine ulla controversia ad vitam attinere sanctimoniamque Ecclesiae.125Lumen Gentium, 44. Declarat hoc vitam consecratam, ab initio iam praesentem, numquam Ecclesiae deesse posse: est enim veluti pars cui renuntiari non licet et quae eam designat quatenus propriam ipsius exprimit naturam. Manifesto illud ex eo elucet quod consiliorum evangelicorum professio cum Christi mysterio intrinsecus coniungitur, cum eius sit munus aliquo modo vitae formam ab Eo electam reddere praesentem eamque uti bonum absolutum et eschatologicum indicare. Ipse Iesus, cum quosdam vocavit ut universa desererent eumque sectarentur, hoc induxit vivendi genus quod, impellente Spiritu ipso, paulatim per saecula in multiplices consecratae vitae transiturum erat formas. Ecclesiae notio ex sacris dumtaxat laicisque ministris consistentis non congruit divini eius Conditoris consiliis quae nobis Evangelia ipsa atque Novi Testamenti libri referunt.