TheoFonsAd fontes fidei

Vita Consecrata

VC · Adhortatio apostolica · Ioannes Paulus II · 1996 · LA · 112 paragraphi · vatican.va ↗

In Ecclesiae traditione religiosa professio existimatur tamquam unica fertilisque baptismalis consecrationis explicatio quatenus eius auxilio arta cum Christo coniunctio, iam Baptismate incohata, per donum enucleatur plenius declaratae atque impletae conformationis per evangelicorum consiliorum professionem.126Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Redemptionis Donum, 7. Ulterior haec consecratio propriam induit qualitatem ad priorem quod attinet, cum qua non simplex est consociatio neque necessarius quidam effectus.127Cfr. Lumen Gentium, 44; IOANNIS PAULI PP. II Allocutio in Audientia generali, 5, die 26 oct. 1994: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XVII, 2 (1994) 549. Revera omnis in Christo regeneratus vocatur ut, virtute ex Spiritus dono profecta, castitatem vivat quae suo vitae statui respondeat, oboedientiam praeterea erga Deum et Ecclesiam, rationabilem a corporeis rebus separationem, quandoquidem ad sanctitatem omnes vocantur illam quae caritatis perfectione consistit.128Cfr. Lumen Gentium, 42. Verumtamen ex se non importat baptismus ad caelibatum virginitatemve vocationem, neque possessionis bonorum abdicationem nec cuidam superiori oboeditionem, ea in propria evangelicorum consiliorum ratione. Professio igitur horum consiliorum donum Dei praeponit peculiare non universis concessum, quemadmodum de caelibatu voluntario Iesus ipse adfirmavit.129Cfr. Matth. 19, 10-12. Huic itaque vocationi proprium Sancti Spiritus munus respondet, ut suae vocationi operaeque consecrata persona respondere valeat. Hac de causa, sicut tum Orientis tum Occidentis liturgici testificantur ritus, in professionis monasticae aut religiosae actu nec non in virginum consecratione, in electas personas Spiritus Sancti donum devocat Ecclesia, eorumque oblationem cum Christi sacrificio consociat.130Cfr. RITUALE ROMANUM, Ritus Professionis religiosae: sollemnis benedictio vel consecratio professorum, n. 67, et professarum, n. 72; PONTIFICALE ROMANUM, Ritus consecrationis Virginum, n. 38: sollemnis oratio consecrationis; EUCOLOGION SIVE RITUALE GRAECORUM, Officium parvi habitum id est Mandiae, pp. 384-385; PONTIFICALE IUXTA RITUM ECCLESIAE SYRORUM OCCIDENTALIUM ID EST ANTIOCHIAE, Ordo rituum monasticorum, Typis Polyglottis Vaticanis 1942, pp. 307-309. Professio evangelicorum consiliorum pariter est progressio gratiae in Confirmationis sacramento perceptae, sed communia excedit postulata chrismalis consecrationis proprium ob Spiritus donum, quod ad novos modos adque sanctitatis et apostolatus fructus viam sternit prout vitae consecratae comprobat historia. Ad presbyteros vero quod spectat evangelica consilia professos, experti ipsi persuadent Ordinis sacramentum singularem in hac consecratione invenire fecunditatem, cum ponat illa foveatque alicuius interioris cum Domino coniunctionis necessitatem. Sacerdos qui evangelica consilia profitetur praecipue adiuvatur ut mysterii Christi plenitudinem in se denuo experiatur illam etiam propter peculiarem Instituti sui spiritalitatem simulque apostolicam proprii charismatis naturam. In presbytero enim ad sacerdotium adque vitam consecratam vocationes ad altam quandam et acrem unitatem vertunt. Inaestimabile etiam est pondus quod Ecclesiae vitae conferunt sacerdotes religiosi qui ex toto suo officio contemplationi destinantur. In eucharistica praesertim celebratione Ecclesiae et pro Ecclesia actionem perficiunt, cui suam ipsorum donationem addunt, in communione cum Christo qui in totius mundi salutem se Patri dedit.131Cfr. S. PETRI DAMIANI Liber qui appellatur « Dominus vobiscum » ad Leonem eremitam: PL 145, 231-252.

Notae

  1. 126. Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Redemptionis Donum, 7.
  2. 127. Cfr. Lumen Gentium, 44;IOANNIS PAULI PP. II Allocutio in Audientia generali, 5, die 26 oct. 1994: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XVII, 2 (1994) 549.
  3. 128. Cfr. Lumen Gentium, 42.
  4. 129. Cfr. Matth. 19, 10-12.
  5. 130. Cfr. RITUALE ROMANUM, Ritus Professionis religiosae: sollemnis benedictio vel consecratio professorum, n. 67, et professarum, n. 72;PONTIFICALE ROMANUM, Ritus consecrationis Virginum, n. 38: sollemnis oratio consecrationis;EUCOLOGION SIVE RITUALE GRAECORUM, Officium parvi habitum id est Mandiae, pp. 384-385;PONTIFICALE IUXTA RITUM ECCLESIAE SYRORUM OCCIDENTALIUM ID EST ANTIOCHIAE, Ordo rituum monasticorum, Typis Polyglottis Vaticanis 1942, pp. 307-309.
  6. 131. Cfr. S. PETRI DAMIANI Liber qui appellatur « Dominus vobiscum » ad Leonem eremitam: PL 145, 231-252.