Obsequentes voluntati significatae a Coetu Generali Ordinario Synodi Episcoporum congregatae ut argumentum ponderaret « De vita consacrata deque eius munere in Ecclesia et in mundo », hac Adhortatione Apostolica exponere in animo habemus curriculi synodalis8Cfr. Propositio 1. fructus atque omnibus fidelibus - episcopis et presbyteris, diaconis, personis consecratis et laicis - iisque quotquot audire voluerint ea mirabilia quae consecratam per vitam hodie quoque patrare vult Dominus. Perficit haec Synodus, quae priores sequitur Synodos laicis ac presbyteris dedicatas, tractationem illarum proprietatum quae varios signant vitae status quos suae Ecclesiae Dominus Iesus concedere voluit. Si enim a Concilio Vaticano II elata est ecclesialis communionis magna veritas, in qua omnia dona coniunguntur ad Christi corpus exstruendum Ecclesiaeque munus in mundo explendum, superioribus hisce annis necesse esse perceperunt melius definiatur qualitas variorum vitae statuum, eorum vocatio eorumque peculiaris in Ecclesia perfunctio. Etenim in Ecclesia communio non est aequalitas, sed Spiritus donatio quae etiam per gratiarum vitaeque statuum varietatem transit. Eo erunt hi status Ecclesiae eiusque operi utiliores, quo magis eorum observabitur proprietas. Omne namque Spiritus donum idcirco conceditur ut pro Domino9Cfr. S. FRANCISCI SALESII Introductio ad vitam devotam, p. 1, c. 3: OEuvres, t. III, Annecy 1983, pp. 19-20. in ipso fraternitatis operisque augmento adferat fructus.