TheoFonsAd fontes fidei

Vita Consecrata

VC · Adhortatio apostolica · Ioannes Paulus II · 1996 · LA · 112 paragraphi · vatican.va ↗

Multiplices vitae rationes, quibus secundum Domini Iesu consilium ecclesialis vita instituitur, diversas important mutuas necessitudines in quibus aliquamdiu immorari volumus. Suam propter regenerationem in Christo cuncti christifideles unius communisque participes sunt dignitatis; ad sanctitatem advocantur omnes; ad unici Christi Corporis aedificationem suas partes universi addunt, ex propria quisque vocatione donoque a Spiritu percepto132Cfr. Rom. 12, 3-8..133Cfr. Lumen Gentium, 32; Codex Iuris Canonici, can. 208; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 11. Aequalis omnium Ecclesiae membrorum dignitas Spiritus opus est, Baptismo nititur atque Chrismatis sacramento et Eucharistie alitur. Atqui opus pariter Spiritus est etiam multiformitas. Ipse enim in ordinata diversarum vocationum communione, charismatum et ministeriorum constituit Ecclesiam.134Cfr. Ad Gentes, 4; Lumen Gentium, 4.12.13; Gaudium et Spes, 32; Apostolicam Actuositatem, 3; IOANNIS PAULI PP. II Christifideles Laici, 20-21; CONGREGATIONIS PRO DOCTRINA FIDEI Litterae Communionis Notio, 15, die 28 maii 1992: AAS 85 (1993) 847. Vocationes ad laicalem vitam, ad sacramentale ministerium adque consecratam vitam exemplaria haberi possunt ex eo quod particulares vocationes, uno aliove modo, ad ipsas rediguntur, sive singillatim inspiciuntur sive sumuntur coniunctim, pro Dei donationis divitiis. Inter se praeterea serviunt vicissim, ad Christi Corpus in historia ampliandum et pro eius inter homines munere speciali. Baptismatis et Chrismatis sacramento in Ecclesia omnes consecrantur, verum ministerium ordinatum vitaque consecrata vocationem distinctam poscunt propriamque consecrationis formam ad peculiare quidem opus. Ad laicorum munus, quorum « est, ex vocatione propria res temporales gerendo et secundum Deum ordinando, regnum Dei quaerere »,135Lumen Gentium, 31. sufficit baptismalis chrismalisque consecratio, quae cunctis Populi Dei membris est communis. Praeter hanc principalem consecrationem ordinati ministri in ipsa Ordinatione illam recipiunt ut apostolicum in tempore prosequantur ministerium. Consilia evangelica amplexantes consecratae personae novam peculiaremque percipiunt consecrationem quae etiamsi non est sacramentalis, eas adducit ut suam efficiant in caelibatu, in paupertate et oboedientia vitae formam quam Iesus ipse implevit discipulisque suasit. Licet varia haec genera unum Christi mysterium demonstrent, proprietatem peculiarem quamvis non unicam laici prae se ferunt, saecularitatem nempe, pastores ministeriorum curationem, homines consacrati peculiarem cum Christo virgine paupere oboediente conformationem.

Notae

  1. 132. Cfr. Rom. 12, 3-8.
  2. 133. Cfr. Lumen Gentium, 32;Codex Iuris Canonici, can. 208;Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 11.
  3. 134. Cfr. Ad Gentes, 4;Lumen Gentium, 4.12.13;Gaudium et Spes, 32;Apostolicam Actuositatem, 3;IOANNIS PAULI PP. II Christifideles Laici, 20-21;CONGREGATIONIS PRO DOCTRINA FIDEI Litterae Communionis Notio, 15, die 28 maii 1992: AAS 85 (1993) 847.
  4. 135. Lumen Gentium, 31.