TheoFonsAd fontes fidei

Vita Consecrata

VC · Adhortatio apostolica · Ioannes Paulus II · 1996 · LA · 112 paragraphi · vatican.va ↗

Hac in donorum congrua summa, cuique principali statui vitae inditur onus monstrandi, suo proprio in ordine, alterutram unius Christi mysterii faciem. Si enim in Evangelio nuntiando inter temporales causas peculiare munus vita laicalis induit, intra communionem ecclesialem pernecessarium ministerium ab iis procuratur qui in sacro Ordine sunt constituti, praesertim vero ab Episcopis. Officio obstringuntur illi ut Dei populum doctrinis verbi pascant Sacramentorumque dispensatione atque potestatis sacrae perfunctione in commodum totius ecclesialis communitatis quae est ordinata et hierarchico instituto disposita.136Cfr. Lumen Gentium, 12; IOANNIS PAULI PP. II Christifideles Laici, 20-21. Quod vero ad Ecclesiae sanctitatis patefactionem pertinet, obiectiva assignanda est vitae consecratae praestantia, qua ipse vivendi modus Iesu Christi uti imagine refertur. Hanc videlicet ob causam bona evangelica declarantur uberrime in illa pleniusque Ecclesiae impletur propositum quod est sanctimonia hominum societatis. Praenuntiat consecrata vita et quadamtenus praeripit futurum illud tempus cum, plenitudine illius caelorum Regni adepta quod iam in semine mysterioque adest,137Cfr. Lumen Gentium, 5. resurrectionis participes iam non ducent uxores neque nubent, verumtamen angelorum Dei erunt consimiles.138Cfr. Matth. 22, 30. Etenim castitatis perfectae propter Regnum139Cfr. CONCILII TRIDENTINI Sess. XXIV, can. 10: DENZ.-SCHÖNM. 1810; PII XII Sacra Virginitas: AAS 46 (1954) 174 s. excellentia, optimo quidem iure tamquam totius vitae consecratae reputata « ianua »,140Cfr. Propositio 17. perpetui Ecclesiae magisterii est argumentum. Ceteroqui vocationem ad matrimonium magni illa aestimat, quo coniuges « fecunditatis Matris Ecclesiae testes et cooperatores exsistunt, in signum et participationem illius dilectionis, qua Christus sponsam suam dilexit Seque pro ea tradidit ».141Lumen Gentium, 41. Hoc sub prospectu cunctae consecratae vitae proprio evolvuntur viae distinctae inter se at quae se complent. Penitus contemplationi dediti religiosi viri religiosaeque feminae, peculiari ratione fiunt Christi imagines in monte orantis.142Cfr. ibid. 46. Vitae activae consecratae personae eum patefaciunt « turbis regnum Dei annuntiantem vel aegrotos et saucios sanantem ac peccatores ad bonam frugem convertentem, vel pueris benedicentem et omnibus benefacientem ».143Lumen Gentium, 46. Peculiare quoddam Regni Dei adventui ministerium praestant consecratae personae in Saecularibus Institutis, cum singulari compositione devinciant consecrationis saecularitatisque bonum. Suam in saeculo et a saeculo deductae consecrationem agentes,144Cfr. Pii XII Primo Feliciter, 6: AAS 40 (1948) 285. illae « omnia spiritu evangelico imbuere satagunt ad robur et incrementum Corporis Christi ».145Codex Iuris Canonici, can. 713 § 1; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 563 § 2. Participant hanc ob causam Ecclesiae munus evangelizandi per singulare testimonium vitae christianae sive per adiutricem quam praebent operam ad ordinandas secundum Deum res temporales, suam per cooperationem in communitatis ecclesialis servitium iuxta propriam vitae rationem saecularem.146Cfr. Codex Iuris Canonici, can. 713 § 2. Peculiaria verba pro « sodalibus clericis » significantur ipso in can. 713 § 3.

Notae

  1. 136. Cfr. Lumen Gentium, 12;IOANNIS PAULI PP. II Christifideles Laici, 20-21.
  2. 137. Cfr. Lumen Gentium, 5.
  3. 138. Cfr. Matth. 22, 30.
  4. 139. Cfr. CONCILII TRIDENTINI Sess. XXIV, can. 10: DENZ.-SCHÖNM. 1810;PII XII Sacra Virginitas: AAS 46 (1954) 174 s.
  5. 140. Cfr. Propositio 17.
  6. 141. Lumen Gentium, 41.
  7. 142. Cfr. ibid. 46.
  8. 143. Lumen Gentium, 46.
  9. 144. Cfr. Pii XII Primo Feliciter, 6: AAS 40 (1948) 285.
  10. 145. Codex Iuris Canonici, can. 713 § 1;Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 563 § 2.
  11. 146. Cfr. Codex Iuris Canonici, can. 713 § 2. Peculiaria verba pro « sodalibus clericis » significantur ipso in can. 713 § 3.