Munus consecratae vitae peculiare etiam est in baptizatis conscientiam vivam adservare principalium Evangelii bonorum, dum redditur « praeclarum et eximium testimonium ... mundum transfigurari Deoque offerri non posse sine spiritu beatitudinum ».147Lumen Gentium, 31. Hoc itaque pacto facit consecrata vita ut in ipsa populi Dei conscientia perpetuo appareat quam sit necessarium per vitae sanctitatem respondere amori Dei in cordibus per Spiritum Sanctum diffuso,148Cfr. Rom. 5, 5. atque moribus propriis ostendere sacramentalem illam consecrationem quae in Baptismate, Chrismate vel Ordine, Deo agente, peracta est. Ut enim a sanctitate in sacramentis communicata ad vitae cotidianae sanctitatem transeatur necesse est. Vita consecrata, ipso suo in Ecclesia exsistendi modo, in famulatum se dedit consecrationis vitae omnium fidelium tum laicorum tum clericorum. Nec tamen oblivisci licet aliunde et ipsas consecratas personas ex aliarum vocationum testificatione percipere adiumentum aliquod ut vivendo adhaereant omnino Christi atque Ecclesiae mysterio variis in illius partibus. Hanc mutuam ob locupletationem eloquentius fit efficaciusque vitae consecratae munus: illuminare ceteris fratribus ac sororibus veluti metam quandam postremam apud Deum beatitudinem, oculis futuram in pacem conversis.