TheoFonsAd fontes fidei

Vita Consecrata

VC · Adhortatio apostolica · Ioannes Paulus II · 1996 · LA · 112 paragraphi · vatican.va ↗

Singularem in vita consecrata prae se fert vim sponsalis illa significatio, quae Ecclesiae repetit postulationem ut in plena solaque vivat Sponso proprio deditione a quo omnia recipit bona. Hac in sponsali ratione quae praecipua est omnis consecratae vitae, mulier, propriam quasi indolem detegens suae cum Domino coniunctionis, se reperit ipsa. Praestans hac in re est Novi Testamenti narratio qua Maria exhibetur cum apostolis in cenaculo in oratione praestolans Spiritum Sanctum.149Cfr. Act. 1, 13-14. Vivax ibi perhibetur imago Ecclesiae-Sponsae ad Sponsi nutus animadvertentis atque ipsius donum accipiendum. Fecunditatis ratio praesertim apparet in Petro et ceteris in apostolis eaque in ecclesiali significatur ministerio quod fit instrumentum Spiritus ad generationem novorum filiorum per Verbi largitionem, Sacramentorum celebrationem perque pastoralem curam. Sponsalis autem accessionis ratio praecipua exhibetur in Maria cuius vi Ecclesia fertilem reddit in se vitam divinam per totum suum ut virginis amorem. Maximam partem semper visa est consecrata vita in Mariae virginis sponsae figura. Tali enim ex virginali amore praecipua quaedam profluit fecunditas, quae adiumentum fert ut in animis nascatur vita divina atque augeatur.150S. TERESIAE A IESU INFANTE Manuscrits аutobiographiques, B, 2 v: Cupio « tuam esse sponsam, Iesu..., esse, tecum coniunctam, animarum matrem ». Mariae, Evae novae, vestigia ingressa, spiritalem suam fecunditatem exprimit consecrata persona se ipsa praebens Verbum excipientem ut sua sine condicionibus devotione vivaque testificatione ad novam perficiendam hominum naturam proprias conferat partes. Plane sic maternitatem suam manifestat Ecclesia tum per divinae operae beato Petro commendatae participationem tum per responsalem divini doni perceptionem, Mariae pariter propriam. Ipse vicissim christianus populus in ministerio ordinato salutis invenit instrumenta, in vita autem consecrata invitamentum ad plenam amoris responsionem cunctis in multiplicibus diaconiae rationibus.151Cfr. Perfectae Caritatis, 8.10.12.

Notae

  1. 149. Cfr. Act. 1, 13-14.
  2. 150. S. TERESIAE A IESU INFANTE Manuscrits аutobiographiques, B, 2 v: Cupio « tuam esse sponsam, Iesu..., esse, tecum coniunctam, animarum matrem ».
  3. 151. Cfr. Perfectae Caritatis, 8.10.12.