« Audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde ».152Matth. 17, 6. In Transfigurationis narratione, licet variis cum differentiis, in promptu ponunt synoptici scriptores pavoris sensum a quo discipuli corripiuntur. Transfigurati vultus Christi fascinatio minime impedit quominus prae divina Maiestate in eos impendente formidine corripiantur. Etenim semper homines coram Dei gloria constituti suam experiuntur exiguitatem indeque reformidationis sensum deducunt. Eiusmodi reformidatio ad salutem spectat. Commonefacit homines divinae perfectionis simulque instanti provocatione ad « sanctitatem » eosdem urget. Cuncti Ecclesiae filii, a Patre vocati ut Christum « audiant », altam prorsus animadvertunt ad conversionem adque sanctitatem expostulationem. Quae expostulatio, sicut illustravit Synodus, ad consecratam vitam in primis refertur. Hominum enim consecratorum vocatio ad Regnum Dei ante omnia inquirendum est, in primis, adhortatio ad plenam sui conversionem per ipsius abnegationem ut de Domino prorsus vivatur, ut Deus sit omnia in omnibus. Ad contemplandum testificandumque Christi transfiguratum vultum vocati, iidem consecrati ad « transfiguratam » vocantur vitam. Hac in re plurimum id significat quod in postrema relatione alterius Coetus extraordinarii episcoporum Synodi est adfirmatum: « In circumstantiis difficillimis per totam historiam Ecclesiae semper sancti et sanctae fuerunt fons et origo renovationis. Hodie sanctis vehementer egemus a Deo assidue implorandis. Instituta vitae consecratae per professionem consiliorum evangelicorum conscia sint suae specialis missionis in hodierna Ecclesia, atque nos illis pro ea missione animum addere debemus ».153II COETUS GENERALIS EXTRAORDINARII SYNODI EPISCOPORUM Relatio finalis Ecclesia sub verbo Dei mysteria Christi celebrans pro salute mundi, II A, 4, die 7 dec. 1985: Enchiridion Vaticanum 9, 1753. Hanc rerum aestimationem suam aequabiliter fecerunt participes huius IX synodalis Coetus cum adseveraverunt: « Per longam Ecclesiae historiam fuit consecrata vita etiam viva praesentia actionis Spiritus, veluti honoratus valde locus amoris consummati in Deum et proximum, testis quoque consilii divini quo totum hominum genus intra amoris civilem cultum, magna evadat Dei filiorum familia ».154IX COETUS GENERALIS ORDINARII SYNODI EPISCOPORUM Nuntius Synodi, IX, die 28 oct. 1994: Diurnarium L'Osservatore Romano, die 29 oct. 1994, p. 7. Discrevit semper Ecclesia in consiliorum evangelicorum professione viam quandam peculiarem ad sanctitatem. Eaedem enim ipsae locutiones quibus illam describit - Dominici ministerii scholam, amoris scholam sanctimoniaeque, viam seu perfectionis statum - sive efficientiam declarant ubertatemque instrumentorum huius formae evangelicae vitae propriorum, sive singulare officium eorum qui eam suscipiunt.155Cfr. S. THOMAE AQUINATIS Summa Theologiae, II-IIae, q. 184, a. 5, ad 2; Ibid., q. 186, a. 1, ad 1. Haud fortuito tot exstant consecrati homines qui per saeculorum decursum sanctitatis praeclara reddiderunt testimonia atque opera insignite magnanima et ardua evangelizationis ministeriique perfecerunt.
Vita Consecrata
Notae
- 152. Matth. 17, 6.
- 153. II COETUS GENERALIS EXTRAORDINARII SYNODI EPISCOPORUM Relatio finalis Ecclesia sub verbo Dei mysteria Christi celebrans pro salute mundi, II A, 4, die 7 dec. 1985: Enchiridion Vaticanum 9, 1753.
- 154. IX COETUS GENERALIS ORDINARII SYNODI EPISCOPORUM Nuntius Synodi, IX, die 28 oct. 1994: Diurnarium L'Osservatore Romano, die 29 oct. 1994, p. 7.
- 155. Cfr. S. THOMAE AQUINATIS Summa Theologiae, II-IIae, q. 184, a. 5, ad 2;Ibid., q. 186, a. 1, ad 1.