Intra Christi sequelam et amorem erga ipsius personam quaedam deprehenduntur argumenta quae sanctitatis auctum tangunt in ipsa consecrata vita quaeque ideo peculiari hodie in luce sunt ponenda. Ante omnia postulatum invenitur fidelitatis ipsi fundationis charismati ac propterea spiritali cuiusque Instituti patrimonio. Hac enim in ipsa fidelitate erga fundatorum ac fundatricum afflatum, Spiritus nempe Sancti donum, facilius deteguntur fervidiusque vivuntur necessaria vitae consecratae elementa. Suo namque in ortu habet iam quodque charisma triplicem propensionem principalem: ad Patrem in primis, cuius voluntatem exquirere studet amanti animo perpetuum per actum conversionis in quo fons verae libertatis est oboedientia, castitas cordis intentionem indicat nullo finito amore contenti, paupertas autem illam famem sitimque iustitiae nutrit quam pollicitus est Deus se satiaturum.156Cfr. Matth. 5, 6. Hoc in prospectu uniuscuiusque Instituti charisma consecratam impellet personam ut Deo tota adhaereat, cum Deo et de Deo loquatur quemadmodum de sancto Dominico est dictum,157Cfr. Libellus de principiis Ordinis Praedicatorum. Acta Canonizationis Sancti Dominici: Monumenta Ordinis Praedicatorum historica 16 (1935) 30. ut experiatur quam sit in omnibus rerum adiunctis bonus Dominus.158Cfr. Ps. 34 (33), 9. Secum autem etiam inferunt vitae consecratae charismata inclinationem ad Filium, quocum suadent ut communio intimae laetaeque vitae excolatur, in schola nempe alacris famulatus Dei et fratrum. « Intuitus magis magisque christificatus discit hoc modo ab exterioribus sese seiungere rebus, a sensuum turbine, ab omnibus nempe iis quae homini impediunt levitatem paratam ut a Spiritu se suscipi sinat »,159IOANNIS PAULI PP. II Orientale Lumen, 12. sicque pariter permittit ut cum Christo procedatur ad munus, cum eo opus agendo doloremque perferendo in ipsius Regno prolatando. Importat demum omne charisma ad Spiritum Sanctum directionem, quatenus consecratos comparat ut ab eo se gubernari sustentarique patiantur tam suo in spiritali itinere quam in communionis vita inque apostolico opere, ut illo cum serviendi affectu vivant a quo omnis veri christiani electio permoveri debet. Haec enim semper triplex necessitudo, licet cum distinctis variarum vitae formarum proprietatibus, in omni fundationis charismate emergit, eam ipsam ob causam quod dominatur ibi « profundum animi studium sese Christo configurandi ad aliquem Eius mysterii aspectum testificandum »;160CONGREGATIONIS PRO RELIGIOSIS ET INSTITUTIS SAECULARIBUS et CONGREGATIONIS PRO EPISCOPIS Notae directivae Mutuae Relationes, 51, die 14 maii 1978: AAS 70 (1978) 500. quae quidem ratio necesse est concorporetur atque enucleetur secundum verissimam Instituti traditionem eiusque ad Regulas, Constitutiones et Statuta.161Cfr. Propositio 26.
Vita Consecrata
Notae
- 156. Cfr. Matth. 5, 6.
- 157. Cfr. Libellus de principiis Ordinis Praedicatorum. Acta Canonizationis Sancti Dominici: Monumenta Ordinis Praedicatorum historica 16 (1935) 30.
- 158. Cfr. Ps. 34 (33), 9.
- 159. IOANNIS PAULI PP. II Orientale Lumen, 12.
- 160. CONGREGATIONIS PRO RELIGIOSIS ET INSTITUTIS SAECULARIBUS et CONGREGATIONIS PRO EPISCOPIS Notae directivae Mutuae Relationes, 51, die 14 maii 1978: AAS 70 (1978) 500.
- 161. Cfr. Propositio 26.