Admonentur ideo Instituta ut magna cum rerum suscipiendarum audacia alacritatem revocent inventionis sanctitatemque fundatorum ac fundatricum ita sane signis temporum respondentes in orbe hodie exorientibus.162Cfr. Propositio 27. Haec cohortatio est ante omnia ad perseverandum incitatio in sanctitatis semita per corporis animique difficultates quibus cotidiani notantur eventus. Verum admonitio etiam est ut quis peritiam adsequatur proprio in opere fidelitatemque actuosam exerceat erga proprium munus, dum formas ipsas, quotiens oportet, novis accommodat condicionibus ac necessitatibus, plane semper afflatui divino obsequens nec non Ecclesiae iudicio. Utcumque tamen persuasio vigere debet in quaerenda pleniore usque cum Domino conformatione consistere ipsam sponsionem cuiusvis « renovationis » quae consilio pristino fidelis persistere vult.163Cfr. Perfectae Caritatis, 2. Secundum eundem hunc affectum omne compellitur hodie Institutum officio denuo sese revocandi ad Regulam, quandoquidem in ea atque etiam in Constitutionibus iter concluditur quoddam Christi sequelae, quod proprium charisma ab Ecclesia comprobatum definit. Maior observatio Regulae facere non potest quin consecratis personis regulam certam praestet qua congruas inquirere possint formas testificationis quae temporis praesentis necessitatibus respondeat neque a pristino afflatu recedat.
Vita Consecrata
Notae
- 162. Cfr. Propositio 27.
- 163. Cfr. Perfectae Caritatis, 2.