TheoFonsAd fontes fidei

Vita Consecrata

VC · Adhortatio apostolica · Ioannes Paulus II · 1996 · LA · 112 paragraphi · vatican.va ↗

Recipitur ad sanctitatem vocatio atque percoli potest tantummodo in adorationis silentio coram infinita Dei transcendentia: « Fatendum est nos omnes hoc silentio indigere, adorata praesentia imbuto: theologia, ut sapientialis spiritalisque eius anima plene aestimetur; precatio, ne umquam obliviscatur Deum videre idem valere ac de monte descendere vultu ita splendenti, ut eum cogamur obvolvere; 164Cfr. Ex. 34, 33. officium, ut reiciatur periculum certamine quodam concludi sine amore et venia.... Omnibus nempe, credentibus et non credentibus, discendum est silentium, quo Alter sinatur loqui, quando et quomodo volet, nobis vero verbum illud intellegere liceat ».165Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Orientale Lumen, 16. Re autem ipsa permagnam hoc prae se fert fidelitatem liturgicae precationi atque privatae, spatiis orationi mentali contemplationique destinatis, recessibus menstruis nec non spiritalibus exercitationibus. Iterum etiam necesse est instrumenta ascetica reperiantur spiritalium Ecclesiae traditionum propria atque singulorum Institutorum. Ad veram in sanctitate progressionem illa quidem efficax semper contulerunt et etiamnum conferunt adiumentum. Utpote quae adiuvet ad moderandas gubernandasque inclinationes ipsius naturae humanae peccato sauciatae, pernecessaria revera est ascesis personis consecratis, ut suae fideles persistant vocationi Iesumque in crucis via subsequantur. Oportet etiam noscantur atque superentur illecebrae quaedam quae, diabolo insidias tendente, sub alicuius boni specie comparent. Ita, verbi gratia, legitimum illud postulatum ut quis hodiernam societatem cognoscat quo facilius eius provocationibus respondeat, suadere potest ut temporis moribus cedatur, spiritali imminuto ardore vel admissa quasi fracti animi affectione. Elatioris institutionis spiritalis facultas instigare personas consecratas potest ut quadamtenus se reliquis fidelibus superiores esse sentiant, dum ex altera parte necessitas debitae legitimaeque praeparationis in immoderatam efficaciter operandi voluntatem transire potest, tamquam si maximam partem a consiliis hominum potius quam a Deo apostolicum pendeat ministerium. Laudabilis cupido sese praebendi ut proximum viris mulieribusque temporis nostri, credentibus et non credentibus, pauperibus ac divitibus, permovere aliquem potest ut saeculare vivendi ineat genus vel bona humana ratione dumtaxat terrestri provehat. Postulationum legitimarum aut cultus humani apud proprium populum ambitum participatio incitare pariter potest aliquem ut formas nationalismi amplexetur aut consuetudinum partes complectatur quas contra purgari et ad Evangelii lumen attolli oportet. Via ergo quae ad sanctitatem perducit postulat ut certamen spiritale accipiatur.166Cfr. Eph. 6, 10-17. Grave est officium quod non semper hodie necessaria diligentia respicitur. Saepius dispexit traditio hanc spiritalem contentionem in pugna Iacobi cum Dei mysterio, quam ille ingreditur ut ad benedictionem visionemque suam accedat.167Cfr. Gen. 32, 23-31. Hoc eventu biblicae historiae primordiorum personis consecratis licet colligere signum quoddam ascetici officii quo iis est opus ut cor dilatent suscipiendisque Domino ac fratribus aperiant.

Notae

  1. 164. Cfr. Ex. 34, 33.
  2. 165. Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Orientale Lumen, 16.
  3. 166. Cfr. Eph. 6, 10-17.
  4. 167. Cfr. Gen. 32, 23-31.