TheoFonsAd fontes fidei

Vita Consecrata

VC · Adhortatio apostolica · Ioannes Paulus II · 1996 · LA · 112 paragraphi · vatican.va ↗

Hodie magis quam alias umquam poscitur renovatum sanctitatis studium ab hominibus consecratis etiam ut cuiusque christiani ad perfectionem intentio foveatur ac sustineatur. « Oportet, ergo, concitetur in unoquoque fideli vehemens sanctitatis impetus, flagrans in conversionem et sui ipsius renovationem desiderium dum precationis usque ardentioris sensus acuitur dumque proximus, indigentissimus praesertim, comiter suscipitur ».168IOANNIS PAULI PP. II Tertio Millennio Adveniente, 42. Quatenus suam altius cum Deo amicitiam persequuntur consecratae personae, idoneae eatenus efficiuntur ut fratribus sororibusque opitulentur per solida spiritalia incepta, cuius generis scholae orationis sunt, exercitationes ac recessiones spiritales, dies solitudinis, auditiones et moderationes spiritales. Hoc pacto hominum progressio in oratione expeditur qui deinde melius Dei voluntatem discernere valebunt de se ipsi ac sese tradere consiliis magnanimis, immo vero nonnumquam heroicis, quae postulat fides. Etenim consecrati homines suae « ex ipsa religiosae vitae natura ... inseruntur in dynamicam actionem Ecclesiae, quae Absolutum quod Deus est sitienter expetit et ad sanctitatem vocatur. Huius sanctitatis ipsi sunt testes ».169PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 69. Quod autem omnes vocantur ut sancti et sanctae fiant, hoc facere non potest quin magis incitet alios quibus, propria ex vitae electione, munus instat ut de eo reliquos commoneant.

Notae

  1. 168. IOANNIS PAULI PP. II Tertio Millennio Adveniente, 42.
  2. 169. PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 69.