« Et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis: "Surgite et nolite timere" ».170Matth. 17, 7. Perinde ac tres apostoli in Transfigurationis eventu, expertae personae consecratae noverunt non semper suam vitam illo vehementi illuminari fervore qui exclamationem evocet: « Bonum est nos hic esse ».171Ibid. 17, 4. Et tamen semper eorum vita Christi manu tangitur, eius afficitur voce, eius sustinetur gratia. « Surgite et nolite timere » unicuique christiano haec Domini cohortatio, ut patet, profertur. Potiore autem ratione ei valet qui ut « relinquat omnia » vocatur, ideoque ut pro Christo « omnia periclitetur ». Hoc praesertim accidit quotiens cum Magistro « de monte » quis descendit ut viam a Thabor in Calvariam ducentem ingrediatur. Cum dicit Lucas Moysen et Eliam cum Christo de paschali ipsius mysterio loqui, consulto et magna cum significatione vocabulum inducit « profectionis » [« exodos »]: « dicebant exodum eius quem completurus erat in Ierusalem ».172Luc. 9, 31. « Exodus »: praecipua revelationis vox ad quam tota revocatur salutis historia quaeque altam paschalis mysterii exprimit vim. Carissimum est hoc auctoribus spiritalibus argumentum de vita consecrata cuius sensum probe exprimit. Inibi necessario omnia includuntur quae ad mysterium Crucis attinent. Verumtamen arduum hoc « exodi iter », ex prospectu montis Thabor perceptum, tamquam via exstat duabus interiecta lucibus: altera enim lux praenuntiat Transfigurationem, Resurrectionem terminat altera. Ad vitam consecratam vocatio - intra definientem totius vitae christianae orbem - quamvis abnegationes prae se ferat et probationes immo vero cum eas secum importet, est « lucis » iter cui Redemptoris invigilant oculi: « Surgite et nolite timere ».