Terrestri in vita sua quos voluit vocavit Dominus Iesus, ut prope se eos retineret eosdemque ad suae vitae exemplum institueret pro Patre ac pro ab Eo recepta missione.173Cfr. Marc. 3, 13-15. Novam sic ipse incohavit familiam, in quam saeculorum decursu ingressuri erant quotquot parati erant ad « Dei voluntatem faciendam ».174Cfr. ibid. 3, 32-35. Post Domini Ascensionem, Spiritus impulsu donati, circa Apostolos in Dei laude et vero humano communionis usu effecta est communitas fraterna.175Cfr. Act. 2, 42-47; 4, 32-35. Huius communitatis vita, ac magis artae consuetudinis exercitatio quam Duodecim cum Christo sunt experti, usque fuerunt exemplar quod Ecclesia est imitata, cum originum fervorem repetere voluit atque renovato evangelico vigore suum in historia iter redintegrare.176Cfr. Perfectae Caritatis, 15; S. AUGUSTINI Regula ad servos Dei, 1, 1: PL 32, 1372. Reapse, suapte natura est Ecclesia mysterium communionis, « unitate Patris et Filii et Spiritus Sancti plebs coadunata ».177S. CYPRIANI De oratione Dominica, 23: PL 4, 553; cfr. Lumen Gentium, 4. Vita fraterna huius mysterii altitudinem et divitias referre vult, veluti humanum spatium se praebens quod Trinitas occupat, quae hoc modo in historia dona communionis propria trium divinarum Personarum producit. In ecclesiali vita multiplices sunt provinciae et rationes, in quibus communio fraterna enuntiatur. Id vitae consecratae merito adscribitur, quod efficaciter operam dedit ut fraternitatis postulatum in Ecclesia animaretur, tamquam Trinitatis professio. Usque fraternam dilectionem promovendo in vitae communis quoque forma, ipsa significavit communionis trinitariae participationem humanas necessitudines immutare posse, novum solidarietatis concitando genus. Hoc modo eadem hominibus simul pulchritudinem communionis fraternae ostendit, simul semitas quae re ad illam perducunt. Consecratae namque personae « pro » Deo ac « de » Deo vivunt, eaque de causa virtutem reconciliantis gratiae confiteri possunt, quae motus contrarios dividentesque prosternit qui in hominum corde insident atque in socialibus necessitudinibus.
Vita Consecrata
Notae
- 173. Cfr. Marc. 3, 13-15.
- 174. Cfr. ibid. 3, 32-35.
- 175. Cfr. Act. 2, 42-47; 4, 32-35.
- 176. Cfr. Perfectae Caritatis, 15;S. AUGUSTINI Regula ad servos Dei, 1, 1: PL 32, 1372.
- 177. S. CYPRIANI De oratione Dominica, 23: PL 4, 553;cfr. Lumen Gentium, 4.