Personae consecratae nimirum rogantur ut communionis missionalis universa in Ecclesia sint fermentum propterea quod multiplicia singulorum Institutorum charismata ad bonum totius mystici Corporis a Spiritu Sancto donantur, cui aedificando ipsi inservire debent.206Cfr. 1 Cor. 12, 4-11. Insigniter « excellentiorem viam »207Ibid. 12, 31. caritatem dicit Apostolus, quae « maior ex his »208Ibid. 13, 13. exstat, quaeque omnes diversitates componit cunctisque in apostolico studio mutui subsidii tribuit virtutem. Ad hoc quidem intendit peculiare communionis vinculum, quod variae formae vitae consecratae et Societates vitae apostolicae possident cum ministerio unitatis et universalitatis missionalis quod ad Petri Successorem pertinet. Spiritalitatis historia hoc conspicue ostendit vinculum dum eius providum opus significat, ut praestetur tum vitae consecratae vera proprietas, tum missionalis Evangelii propagatio. Evangelicae enuntiationis animosa diffusio atque Ecclesiae in tot terrarum locis firma confirmatio itemque christianarum rerum novellis in Ecclesiis validus proventus, intellegi haudquaquam possunt - quemadmodum synodales ipsi Patres dixerunt - sine tot Institutorum vitae consecratae et Societatum vitae apostolicae collata opera. Communionem ipsi saeculorum decursu firmam cum Petri Successoribus servarunt, qui in iis impigram alacritatem reppererunt, cum se prompte ad missionale munus dederent, quod, pro occasione, usque ad heroicum gradum pervenit. Sic universalitatis indoles et communionis proditur, quae propria est Institutorum vitae consecratae et Societatum vitae apostolicae. Quandoquidem supra dioeceses sunt ipsa, ob eorum peculiarem cum ministerio Petrino necessitudinem, inserviunt eadem quoque cooperationi inter diversas particulares Ecclesias,209Cfr. CONGREGATIONIS PRO DOCTRINA FIDEI Litterae Communionis Notio, 16, die 28 maii 1992: AAS 85 (1993) 847-848. inter quas efficaciter « donorum permutationem » provehere possunt, operam suam ad Evangelii inculturationem conferendo, ut omnium populorum culturae mundentur, aestimentur et suscipiantur eorum cum divitiis.210Cfr. Lumen Gentium, 13. Hodie etiam quia in novellis Ecclesiis florent vocationes ad vitam consecratam, planum fit quomodo ea in catholica unitate exprimere valeat diversorum populorum culturarumque postulata.
Notae
- 206. Cfr. 1 Cor. 12, 4-11.
- 207. Ibid. 12, 31.
- 208. Ibid. 13, 13.
- 209. Cfr. CONGREGATIONIS PRO DOCTRINA FIDEI Litterae Communionis Notio, 16, die 28 maii 1992: AAS 85 (1993) 847-848.
- 210. Cfr. Lumen Gentium, 13.