TheoFonsAd fontes fidei

Vita Consecrata

VC · Adhortatio apostolica · Ioannes Paulus II · 1996 · LA · 112 paragraphi · vatican.va ↗

Multum ad Ecclesiae communionem conferre possunt Conferentiae Superiorum maiorum atque Conferentiae Institutorum saecularium. A Concilio Vaticano II223Cfr. Perfectae Caritatis, 23. confirmatae atque compositae abque subsequentibus documentis,224Cfr. CONGREGATIONIS PRO RELIGIOSIS ET INSTITUTIS SAECULARIBUS et CONGREGATIONIS PRO EPISCOPIS Notae directivae Mutuae Relationes, 21.61, die 14 maii 1978: AAS 70 (1978) 486.503-504; Codex Iuris Canonici, Cann. 708-709. hae institutiones praesertim vitam consecratam in ipsa ecciesialis operae compage provehendam sibi praestituunt. Earum beneficio Instituta communionem inter se exprimunt adque eam roborandam instrumenta perquirunt, servatis recteque aestimatis diversorum charismatum proprietatibus, in quibus mysterium Ecclesiae ac multiformis Dei sapientia referuntur.225Cfr. Perfectae Caritatis, 1; Lumen Gentium, 46. Vitae consecratae Instituta cohortamur ut in opera complenda consocientur, in nationibus in primis ubi peculiares propter difficultates magna sunt invitamenta ut velint sese concludere in se, ipsius vitae consecratae Ecclesiaeque cum detrimento. Oportet contra in Dei consilio exquirendo inter se iuvent arduo hoc nostro historiae intervallo, quo melius eidem congruentibus apostolicis inceptis respondeant.226Cfr. Gaudium et Spes, 4. Hoc in communionis prospectu ad nostri temporis provocationes aperto, Praepositi ac Praepositae, « una cum Episcopis operantes », contendant « ut optimorum cuiusque Instituti cooperatorum opera utantur atque officia praestent non modo ut quidam fines, si forte sint, superentur, verum etiam ut quaedam solida ineatur ratio de vitae consecratae apta institutione ».227IOANNIS PAULI PP. II Nuntius ad XIV Coetum Conferentiae Religiosorum Brasiliensium, die 11 iul. 1986: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, IX, 2 (1986) 237; cfr. Propositio 31. Superiorum maiorum Conferentias adhortamur Saeculariumque Institutorum ut sit cum Congregatione pro Institutis vitae consecratae cumque Societatibus vitae apostolicae constans communisque consuetudo, velut earum cum Apostolica Sede significata communio. Actuosa quoque et fiduciae plena habenda est cum Episcoporum Conferentiis cuiusque nationis necessitudo. Ad « Mutuae Relationes » documentum, opportunum est hunc usum esse stabilem, ut simul ac progrediente tempore apparent incepta, ea constanter et tempestive ordinari possint. Si quidem haec omnia perseveranter perficiuntur, Magisterii mente praescriptisque fideliter servatis, compositionis et communionis institutiones utiles fient ut, pravae interpretationes discidiaque sive ratione sive re expediantur;228Cfr. CONGREGATIONIS PRO RELIGIOSIS ET INSTITUTIS SAECULARIBUS et CONGREGATIONIS PRO EPISCOPIS Notae directivae Mutuae Relationes, 63.65, die 14 maii 1978: AAS 70 (1978) 504.505. hoc modo communionis incrementum inter Instituta vitae consecratae et Episcopos non solum illae fulcient, sed obsecundabunt etiam missionis progressum ipsarum Ecclesiarum particularium.

Notae

  1. 223. Cfr. Perfectae Caritatis, 23.
  2. 224. Cfr. CONGREGATIONIS PRO RELIGIOSIS ET INSTITUTIS SAECULARIBUS et CONGREGATIONIS PRO EPISCOPIS Notae directivae Mutuae Relationes, 21.61, die 14 maii 1978: AAS 70 (1978) 486.503-504;Codex Iuris Canonici, Cann. 708-709.
  3. 225. Cfr. Perfectae Caritatis, 1;Lumen Gentium, 46.
  4. 226. Cfr. Gaudium et Spes, 4.
  5. 227. IOANNIS PAULI PP. II Nuntius ad XIV Coetum Conferentiae Religiosorum Brasiliensium, die 11 iul. 1986: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, IX, 2 (1986) 237;cfr. Propositio 31.
  6. 228. Cfr. CONGREGATIONIS PRO RELIGIOSIS ET INSTITUTIS SAECULARIBUS et CONGREGATIONIS PRO EPISCOPIS Notae directivae Mutuae Relationes, 63.65, die 14 maii 1978: AAS 70 (1978) 504.505.