Inter fructus his annis tributos doctrinae Ecclesiae prout est communio id adscribitur, quod variae eius partes consciae factae sunt se vires iungere posse et debere, ut socient vires, mutua in cooperatione atque donorum permutatione ad Ecclesiae missionem efficacius participandam. Id efficit ut distinctior definitiorque ipsius Ecclesiae sit effigies, praeterquam quod magnis nostrae aetatis provocationibus efficacius respondetur, per diversorum donorum participatam collationem. Necessitudines cum laicis apud monastica contemplativaque Instituta spiritalem magna ex parte habent speciem, dum contra Instituta in apostolatu versantia pastoralis cooperationis inducunt rationes. Institutorum autem saecularium sodales, sive laici sive clerici, vitae cotidianae ordinarias per formas cum ceteris fidelibus admiscentur. Hodie non pauca Instituta, exstantibus saepe novis condicionibus, pro explorato habent suum charisma cum laicis participari posse; qui idcirco vehementius invitantur ad spiritalitatem adque ipsius Instituti missionem communicandam. Dici potest, experientia historica praegrediente sicut diversorum saecularium Ordinum vei Tertii Ordinis, novam aetatem in historia respiciente laicorum personarumque consecratarum necessitudinem, incohatam esse, spe nimirum locupletem.