TheoFonsAd fontes fidei

Vita Consecrata

VC · Adhortatio apostolica · Ioannes Paulus II · 1996 · LA · 112 paragraphi · vatican.va ↗

Novae hae communionis cooperationisque rationes varias ob causas sustinendae sunt. Ex iis enim ante omnia contingere poterit ut navae spiritalitatis fulgor deducatur qui ipsius Instituti fines transgrediatur, cui deinceps potestas dabitur usque praestandi Ecclesiae quasdam peculiares servitii formas. Sequitur feliciter exinde ut collatis viribus inter personas consecratas et laicos, missione spectata, vehementius opus sustineatur: personarum consecratarum sanctitatis exemplis permoti, laici recta ducentur ad consiliorum evangelicorum sensum experiendum, qui animum addent ut Beatitudinum vim vivant et testificentur ad mundum transformandum secundum Dei cor.229Cfr. Lumen Gentium, 31. Laicorum participatio non raro facit ut quaedam de illo charismate altius expendantur atque nonnulla inopinata et fecunda detegantur, dum magis spiritalis fit ipsius interpretatio dumque nova indicia renovati apostolici impetus reperiuntur et inculcantur. In quolibet opere munereve versantes, personae consecratae ideo memoria tenebunt se esse debere peritas vitae spiritalis ductrices, atque hoc porro in rerum prospectu « maximi pretii talentum, spiritum scilicet »,230S. ANTONII M. ZACCARIA Sermone II: Scritti. Roma 1975, p. 129. colent. Laici vicissim religiosis familiis suam saecularitatem peculiareque ministerium veluti proprium subsidium ministrent.

Notae

  1. 229. Cfr. Lumen Gentium, 31.
  2. 230. S. ANTONII M. ZACCARIA Sermone II: Scritti. Roma 1975, p. 129.