Insignis quaedam laicalis participationis divitiarum vitae consecratae facies in eo stat quod fideles laici variis Institutis adhaerent nova forma videlicet illa sodalium consociatorum, ut aiunt, vel, secundum hodierna postulata quorundam morum culturalium, personarum illarum quae communicant, ad certum quoddam temporis spatium, vitam communitariam et peculiarem deditionem contemplativam apostolicamve Instituti operam, dummodo, ut liquet, vitae interioris eius intrinseca peculiaritas nihil patiatur detrimenti.231Cfr. Propositio 33, A et C. Iure meritoque hoc voluntarium opus valde aestimatur, quod ex vitae consecratae divitiis oritur; at instituantur illi oportet, ut voluntarii praeter peritiam altas semper supernaturales in suis propositis rationes colant acrioremque communitatis Ecclesiaeque sensum suis in consiliis.232Cfr. Propositio 33, B. Illud quoque est ob oculos habendum, incepta scilicet quibus decernendis et laici implicantur, ut ipsa certo cuidam Instituto adscribantur ipsius persequi debere proposita eademque ipsius sub auctoritate esse complenda. Itaque si laici his rebus praesidebunt, rationem hic de moderatione legitimis Superioribus reddent. Convenit quidem ut haec omnia opportunis singulorum Institutorum normis a maiore auctoritate decernantur, prius comprobatis quae ordine definiant Instituti, communitatis, consociatorum sodalium vel voluntariorum officia. Personae consecratae, quae a Superioribus mittuntur, quaeque ceteroquin sub eorum auctoritate erunt, peculiaribus cooperationis generibus laiсorum inceptis interesse possunt, in iis praesertim sodaliciis atque institutionibus, quae infimos homines iuvare humanasque aerumnas lenire conantur. Sociata haec opera, si conspicua acrique christiana mente et charismatica animatur et sustentatur atque erga indolem vitae consecratae propriam reverens est, tenebricosioribus humanae exsistentiae condicionibus Evangelii vim fulgentem afferre potest. His proximis annis, non paucae personae consecratae illorum cuidam ecclesialium motuum nomen dederunt, qui nostra aetate succreverunt. Hic mos emolumento iis plerumque est, spiritali praesertim considerata renovatione. Negari tamen non potest, quibusdam in rerum adiunctis, incommoda perturbationesque et singulis et communitatibus inde oriri, tum potissimum cum experientiae hae cum necessitatibus vitae communis et Instituti spiritalitatis contendunt. Curandum igitur erit ut ecclesiales motus suscipiantur charismatica servata proprietate et cuiusque Instituti disciplina,233Cfr. CONGREGATIONIS PRO INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICHE Instructio La vita fraterna in comunità « Congregavit nos in unum Christi amor », 62, die 2 febr. 1994. Città del Vaticano 1994, pp. 75-77; EIUSDEM Instructio Potissimum Institutioni, 92-93, die 2 febr. 1990: AAS 82 (1990) 123-124. Superiorum de licentia atque subsidiaria data condicione excipiendi eorum decreta.
Vita Consecrata
Notae
- 231. Cfr. Propositio 33, A et C.
- 232. Cfr. Propositio 33, B.
- 233. Cfr. CONGREGATIONIS PRO INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICHE Instructio La vita fraterna in comunità « Congregavit nos in unum Christi amor », 62, die 2 febr. 1994. Città del Vaticano 1994, pp. 75-77;EIUSDEM Instructio Potissimum Institutioni, 92-93, die 2 febr. 1990: AAS 82 (1990) 123-124.