TheoFonsAd fontes fidei

Vita Consecrata

VC · Adhortatio apostolica · Ioannes Paulus II · 1996 · LA · 112 paragraphi · vatican.va ↗

Multiformes suas spiritales divitias plane ostendit Ecclesia cum, discriminibus remotis, veluti benedictionem ea dona accipit quae a Deo simul in viros simul in feminas derivantur, eorum dignitatem parem omnium aestimans. Mulieres consecratae peculiari modo invitantur ut suam per deditionem plene laetanterque actam signum sint benignitatis Dei erga homines atque peculiare testimonium mysterii Ecclesiae, virginis sponsae et matris.234Cfr. Propositio 9, A. Hoc earum munus in Synodo emersit, cui complures feminae interfuerunt suas enuntiantes sententias quas omnes audiverunt et exsistimarunt. Earum quippe merito quaedam utilia prodierunt ad Ecclesiae vitam eiusque evangelizatricem operam. Certe fieri non potest quin nonnulla iuste vindicentur, quae in diversis socialibus condicionibus ipsaque in Ecclesia ad mulieris statum pertinent. Dici pariter oportet novam feminarum conscientiam viros quoque iuvare ut mentem demutent, rationem sui intellegendi, sese collocandi in historia eandemque interpretandi, modum suum socialem politicam oeconomicam religiosam ecclesialem vitam componendi. Quandoquidem Ecclesia a Christo accepit liberationis nuntium, munus recepit eundem prophetice diffundendi, animos moresque ad Domini mentem dirigendo. Hoc in prospectu, mulier consecrata, initium capiens ex sua experientia Ecclesiae ac mulieris pariter in Ecclesia, operam suam conferre potest ut quaedam manca curtaque iudicia tollantur, quibus haud liquido ipsius dignitas nec non eius collatum opus in vitam et pastoralem missionariamque actionem Ecclesiae manifestantur et agnoscuntur. Idcirco consentaneum est ut mulier consecrata suam qualitatem, suas facultates, suam operam, sponsionem suam sive in ecclesiali conscientia sive in cotidiana vita agnosci velit. Futura quoque evangelizationis aetas, aeque ac cuncta missionalis operis genera, intellegi nequeunt dempto mulierum, in primis mulierum consecratarum, adiumento.

Notae

  1. 234. Cfr. Propositio 9, A.