TheoFonsAd fontes fidei

Vita Consecrata

VC · Adhortatio apostolica · Ioannes Paulus II · 1996 · LA · 112 paragraphi · vatican.va ↗

Quapropter urget ut quaedam res solidae suscipiantur, recludendo ante omnia participationis opportunitates mulieribus variis in provinciis omnibusque gradibus, etiam cum quid deliberatur et decernitur, in iis rebus praesertim quae ad eas respiciunt. Oportet quoque mulierum consecratarum institutio, haud minus quam virorum, novis necessitatibus accommodetur atque congruum tempus et certas institutionis opportunitates praebeat ad ordinatum cultum, qui omnes species a theologico-pastorali ad professionalem complectatur. Pastoralis et catechetica institutio, quae est semper magni momenti, secum fert peculiarem pro nova evangelizatione significationem, quae novas participationis formas a mulieribus exposcit. Pro certo habendum est institutionalem pervestigationem, dum mulierem consecratam ad sui ipsius dona intellegenda adducit, necessariam officiorum mutuationem intra Ecclesiam concitet. In rebus quoque theologicis, culturalibus et spiritalibus pervestigandis multa efficere potest femineum ingenium non modo in iis quae proprietatem vitae consecratae mulierum respiciunt, verum et fidei intellectum in quavis eius specie. Hac in re plurimum spiritalitatis annales illis debent Sanctus, veluti Teresiae a Iesu atque Catharinae Senensi, primis scilicet mulieribus decoratis nomine Doctoris Ecclesiae, et compluribus similiter aliis mysticis, quod ad Dei mysterii inquisitionem pertinet atque ad explicationem eius actionis in credentem! Multam sane spem in mulieribus consecratis collocat Ecclesia, ut peculiare quiddam conferatur ad doctrinam promovendam, mores, vitam ipsam familierem socialemque, mulieris dignitate et vitae humanae observantia praesertim consideratis.235Cfr. Propositio 9. Etenim « mulieribus tribuitur prorsus singulare fortasse et decretorium cogitationis et actionis spatium: ipsarum enim est promovere "novum feminismum" qui agnoscere valeat et proferre veram indolem femininam in quolibet convictus civilis gestu, quin in temptationem incurratur imitandi exemplaria "cultus nimii virilitatis", dum opera datur, ut omnino quodvis genus amoveatur discriminationis violentiae et abusus ».236IOANNIS PAULI PP. II Evangelium Vitae, 99. Sperare quidem licet ex altiore mulieris missionis agnitione mulierum vitam consecratam acriorem usque perceptionem muneris sui suscepturam esse studiosioremque deditionem Dei causae. Id nempe in complura opera converti potest, videlicet in evangelizationis munus, in institutionalem navitatem, in futurorum presbyterorum personarumque consecratarum institutionem participandam, in communitatis christianae animationem, in spiritalem comitatum inque praecipua vitae pacisque bona provehenda. Consecratis feminis earumque sese dedendi eximiae facultati iterum admirationem gratumque totius Ecclesiae animum patefacimus, quae easdem sustinet ut plene laetanterque suas vocationes agant atque vocari se sentiant ad nostrae aetatis mulierem iuvandam et instituendam.

Notae

  1. 235. Cfr. Propositio 9.
  2. 236. IOANNIS PAULI PP. II Evangelium Vitae, 99.