TheoFonsAd fontes fidei

Vita Consecrata

VC · Adhortatio apostolica · Ioannes Paulus II · 1996 · LA · 112 paragraphi · vatican.va ↗

Peculiari sane diligentia monastica vita mulierum et clausura monialium sunt considerandae optimam propter aestimationem quam huic vitae generi tribuit communitas christiana, quod signum est unicae coniunctionis Ecclesiae-Sponsae cum Domino admodum dilecto. Vita namque monialium clausurae, quae praecipue oratione, ascesi fervidoque vitae spiritalis progressu explicatur, « nihil aliud est quam iter ad caelestem Ierusalem et anticipatio Ecclesiae eschatologicae in possidendo et contemplando Deo defixae ».237CONGREGATIONIS PRO RELIGIOSIS ET INSTITUTIS SAECULARIBUS Instructio Venite Seorsum, V, die 15 aug. 1969: AAS 61 (1969) 685. Sub huius vocationis missionisque lumine respondet clausura praecipuae necessitati manendi cum Domino. Circumclusum locum eligentes ubi vivant monachae virgines participes fiunt demissionis ipsius Christi per praecipuam paupertatem quae declaratur non rerum reiectione tantum, sed et « spatii », congressuum, tot bonorum creatorum. Haec singularis donandi « corpus » suum ratio vehementius immittit eas in eucharisticum mysterium. Una cum Iesu se dedunt illae pro mundi salute. Adipiscitur earum oblatio, praeter sacrificii expiationisque speciem, et gratiarum Patri agendarum in dilecti Filii gratiis participandis. Hac in spiritali intentione radices agens clausura non ratio tantum exstat ascetica praestantissima, sed et modus quidam vivendi Christi Pascha.238Cfr. CONGREGATIONIS PRO RELIGIOSIS ET INSTITUTIS SAECULARIBUS Instructio Venite Seorsum, I, die 15 aug. 1969: AAS 61 (1969) 674. Vitae affluentia fit ipsa ex « mortis » experientia, atque laeta ponitur nuntiatio et prophetica anticipatio illius potestatis, singulis personis universoque hominum generi datae, pro Deo tantum vivendi in Christo Iesu.239Cfr. Rom. 6, 11. Cordis igitur cellulam illam evocat clausura in qua ut cum Domino coniunctionem vivat quisque vocatur. Dum veluti donum suscipitur atque eligitur veluti libera amoris responsio, locus evadit illa spiritalis communionis cum Deo cumque fratribus sororibusque, ubi angustiae spatiorum et rariores hominum consuetudines proficiunt ad animis inserenda evangelica bona.240Cfr. Io. 13, 34; Matth. 5, 3.8. Claustrales communitates, veluti civitates supra montem positae ac tamquam lucernae super candelabrum,241Cfr. Matth. 5, 14-15. quamvis modesta sit earum vita, metam, cunctam communitatem ecclesialem respicientem, manifeste significant, « actione ferventem et contemplationi vacantem »,242Sacrosanctum Concilium, 2. quae in temporis itinere progreditur atque futuram recapitulationem omnium rerum in Christo continenter prospectat, cum Ecclesia « cum Sponso suo apparebit In gloria243Cfr. Col. 3, 1-4. »,244Lumen Gentium, 6. et Christus « tradiderit regnum Deo Patri, cum evacuaverit omnem principatum et omnem potestatem et virtutem... ut sit Deus omnia in omnibus ».2451 Cor. 15, 24.28. Sororibus his carissimis gratum igitur animum significamus, quas pariter cohortamur ut vitae claustrali suo ex charismata fideles perstent. Earum quidam exemplo, hoc vitae genus complures vocationes usque recenset, atque allicit ob altam rationem sponsalis exsistentiae penitus Deo in contemplatione dicatae. Quandoquidem meram dilectionem significat quae plus valet quam quodvis opus, vita contemplativa admodum efficacem apostolicam missionalemque generat vim.246Cfr. S. IOANNIS A CRUCE Cántico espiritual, estr. 29, 1. Magnopere extulerunt quidem Patres Synodales clausurae praestantiam, postulata similiter ponderantes quae hinc illinc oriuntur de eius solida disciplina. Quae hac de re significavit Synodus atque nominatim consilium ut ampliorem decernendi facultatem habeant Antistitae Maiores in clausurae derogatione permittenda iustam et gravem ob causam,247Cfr. Codex Iuris Canonici, can. 667 § 4; Propositio 22, 4. ordinate considerabuntur, cum renovationis prae oculis habebitur iam hucusque peractum iter, quod inde a Concilio Vaticano II initium cepit.248Cfr. PAULI VI Ecclesiae Sanctae, II, 30-31, die 8 iun. 1966: AAS 58 (1966) 780; Perfectae Caritatis, 7.16; CONGREGATIONIS PRO RELIGIOSIS ET INSTITUTIS SAECULARIBUS Instructio Venite Seorsum, VI, die 15 aug. 1969: AAS 61 (1969) 686. Hoc modo clausura variis suis in formis et gradibus - a papali clausura et constitutionali ad monachicam clausuram - Institutorum cоntemplativorum monasteriorumque traditionum varietati aptius congruet. Sicut Synodus ipsa affirmavit, Consociationes praeterea et Foederationes promovendae, quas Pius XII iam commendavit nec non Concilium Oecumenicum Vaticanum II,249Cfr. PII XII Sponsa Christi, VII, die 21 nov. 1950: AAS 43 (1951) 18-19; Perfectae Caritatis, 22. praesertim ubi alicuius consortionis auxiliique aliae formae efficaces desunt ad vitae contemplativae bona custodienda promovendaque. Sodalicia haec in tuto semper posita legitima monasteriorum autonomia valida subsidia ad quaestiones communes enodandas praestare possunt, ut sunt congrua renovatio, institutio sive prima sive permanens, mutuum oeconomicum auxilium atque ipsorum monasteriorum reconcinnatio.

Notae

  1. 237. CONGREGATIONIS PRO RELIGIOSIS ET INSTITUTIS SAECULARIBUS Instructio Venite Seorsum, V, die 15 aug. 1969: AAS 61 (1969) 685.
  2. 238. Cfr. CONGREGATIONIS PRO RELIGIOSIS ET INSTITUTIS SAECULARIBUS Instructio Venite Seorsum, I, die 15 aug. 1969: AAS 61 (1969) 674.
  3. 239. Cfr. Rom. 6, 11.
  4. 240. Cfr. Io. 13, 34;Matth. 5, 3.8.
  5. 241. Cfr. Matth. 5, 14-15.
  6. 242. Sacrosanctum Concilium, 2.
  7. 243. Cfr. Col. 3, 1-4.
  8. 244. Lumen Gentium, 6.
  9. 245. 1 Cor. 15, 24.28.
  10. 246. Cfr. S. IOANNIS A CRUCE Cántico espiritual, estr. 29, 1.
  11. 247. Cfr. Codex Iuris Canonici, can. 667 § 4;Propositio 22, 4.
  12. 248. Cfr. PAULI VI Ecclesiae Sanctae, II, 30-31, die 8 iun. 1966: AAS 58 (1966) 780;Perfectae Caritatis, 7.16;CONGREGATIONIS PRO RELIGIOSIS ET INSTITUTIS SAECULARIBUS Instructio Venite Seorsum, VI, die 15 aug. 1969: AAS 61 (1969) 686.
  13. 249. Cfr. PII XII Sponsa Christi, VII, die 21 nov. 1950: AAS 43 (1951) 18-19;Perfectae Caritatis, 22.