Catholicarum orientalium Ecclesiarum Patres synodales nec non legati aliarum Ecclesiarum Orientis in lumine collocaverunt evangelica bona monasticae vitae,12Cfr. IX COETUS GENERALIS ORDINARII SYNODI EPISCOPORUM Nuntius Synodi, VII, die 27 oct. 1994: Diurnarium L'Osservatore Romano, die 29 oct. 1994, p. 7. quae iam primis christianisme initiis apparuit et etiamnum in earum finibus praesertim apud Ecclesias orthodoxas floret. A primis iam Ecclesiae saeculis viri mulieresque non defuerunt qui vocatos se cognoverunt ut Verbi incarnati imitarentur servi condicionem quique in eius se dederunt sequelam in monastica professione amplectentes peculiari praecipuaque ratione postulata quae proficiscebantur ex baptismale mysterii paschalis mortis eius ac resurrectionis participatione. Hac ratione se crucis gestatores praestantes (staurophóroi), operam dederunt ut Spiritus evaderent gestatores (pneumatophóroi), viri ac mulieres verissimo modo spiritales, qui arcanis viis historiam locupletare per laudem et perpetuam intercessionem per ascetica monita et caritatis opera valerent. Eo quidem consilio ut orbem ac vitam transfiguret in ipsa exspectatione sempiternae visionis Dei vultus, orientalis monachismus praecipuam partem tribuit conversioni, sui ipsius abnegationi cordisque compunctioni, hesychiae, seu pacis interioris conquisitioni precationique perpetuae, ieiunio vigiliisque, pugnae spiritali et silentio, paschali laetitiae ob praesentiam Domini et exspectationem novissimi eius adventus, sui rerumque suarum donationi peractae in sancta coenobii communione vel in eremitica solitudine.13Cfr. Propositio 5, B. Occidentalis quoque orbis monasticam exercuit vitam primis inde ab Ecclesiae saeculis eiusque magnam agnovit formarum varietatem tum in condicione coenobitica tum in eremitica. Ut nunc res se habent, aspirante praesertim sancto Benedicto, occidentalis monachismus hereditatem consecutus est tot virorum ac mulierum qui, vita secundum saeculi mentem deserta, Deum conquisiverunt eique se ipsi devoverunt « nihil praeponentes Christi amori ».14Cfr. S. BENEDICTI Regula, 4, 21.72.11. Etiam huius temporis monachi congruenter interiorem vitam componere et opus student intra evangelicum ipsum officium conversionis morum, oboedientiae et stabilitatis, atque intra assiduam intentionem in Verbi meditationem (lectionem divinam), liturgiae celebrationem ac precationem. Fuerunt antehac etiamque nunc exstant monasteria in media Ecclesia et in mundi regione eloquens quoddam communionis signum, accepta commoratio eorum qui Deum et spiritus veritates quaerunt, fidei scholae veraeque officinae studii, dialogi et cultus humani ad vitae ecclesialis aedificationem ipsiusque terrestris civitatis, donec caelestis illucescat.
Vita Consecrata
Notae
- 12. Cfr. IX COETUS GENERALIS ORDINARII SYNODI EPISCOPORUM Nuntius Synodi, VII, die 27 oct. 1994: Diurnarium L'Osservatore Romano, die 29 oct. 1994, p. 7.
- 13. Cfr. Propositio 5, B.
- 14. Cfr. S. BENEDICTI Regula, 4, 21.72.11.