TheoFonsAd fontes fidei

Vita Consecrata

VC · Adhortatio apostolica · Ioannes Paulus II · 1996 · LA · 112 paragraphi · vatican.va ↗

Vera est laetandi beneque sperandi causa quod iterum hodie efflorescere videtur antiquus virginum Ordo quem christianae communitates exinde a temporibus apostolicis testificantur.15Cfr. Propositio 12. Ab Episcopo dioecesis consecratae, hae virgines peculiare cum Ecclesia vinculum suscipiunt cuius ministerio se dicant, quamquam in mundo remanent. Solae aut consociatae, singularem praebent eschatologicam Sponsae caelestis imaginem vitaeque venturae, cum denique amorem plenissime erga Christum sponsum vivet Ecclesia. Eremitae mares ac feminae, ad antiquos pertinentes Ordines vel ad nova Instituta, aut etiam directe ab Episcopo pendentes, per interiorem atque exteriorem a mundo segregationem temporalem testantur huius aevi naturam, per ieiunium ac paenitentiam profitentur non solo pane vivere hominem sed Dei Verbo.16Cfr. Matth. 4, 4. Talis « in deserto » vita est etiam invitatio similibus ipsique ecclesiali communitati facta ne umquam suprema vocatio de conspectu amittatur, quae est ut semper cum Domino commoremur. Novam recentioribus temporibus consuetudinem accepit etiam consecratio viduarum,17Cfr. Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 570. tractata iam apostolica aetate,18Cfr. 1 Tim. 5, 5.9.10; 1 Cor. 7, 8. nec non viduorum. Per castitatis perpetuae votum uti Regni Dei demonstrationem hi suam consecrant condicionem ut precationi atque Ecclesiae famulatui se devoveant.

Notae

  1. 15. Cfr. Propositio 12.
  2. 16. Cfr. Matth. 4, 4.
  3. 17. Cfr. Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 570.
  4. 18. Cfr. 1 Tim. 5, 5.9.10;1 Cor. 7, 8.