TheoFonsAd fontes fidei

Vita Consecrata

VC · Adhortatio apostolica · Ioannes Paulus II · 1996 · LA · 112 paragraphi · vatican.va ↗

Societatum mutationes quae nunc fiunt nec non imminutus vocationum numerus nonnullis in mundi regionibus vitam consecratam deprimunt. Multorum Institutorum apostolica opera eorumque ipsa apud quasdam Ecclesias locales praesentia in discrimine versantur. Quemadmodum iam alias in historia usu venit, sunt etiam Instituta quibus periculum instat ne brevi plane dissolvantur. Universalis Ecclesia infinitas gratias agit propter adiumenta quae ad eiusdem aedificationem per testimonia et famulatum suum contulerunt.270Cfr. Propositio 24. Hodiernae aegritudines non auferunt earum merita neque fructus quos ipsarum labores pepererunt. Aliis autem Institutis quaestio ponitur de operibus rursus disponendis. Hoc opus, haud facile sane immo non raro etiam acerbum, studium requirit et iudicium sub luce nonnullarum rationum. Sic, exempli gratia, proprii charismatis sensus est servandus, vita fraterna provehenda, Ecclesiae tum universalis tum particularis necessitatibus succurrendum, tuenda ea quae mundus neglegit, liberaliter et audacter novae paupertates iuvandae in desertioribus potissimum locis, quamvis id agatur intercessionibus necessario minoris pretii.271Cfr. CONGREGATIONIS PRO INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE Instructio La vita fraterna in comunità « Congregavit nos in unum Christi amor », 67, die 2 febr. 1994. Città del Vaticano 1994, pp. 85-86. Difficultates quae multiplices exsistunt ob imminutos et operarios et incepta, nullo pacto efficere debent ut fiducia amittatur de vitae consecratae evangelica virtute, quae continenter in Ecclesia aderit et operam dabit. Tametsi singulis Institutis perennitatis nota deest, inter fideles vita consecrata dilectionem in Deum fratresque alere perget. Idcirco historica sors cuiusque Instituti vel formae vitae consecratae distinguenda est ab ipsa ecclesiali missione vitae consecratae qua talis. Altera namque mutatis condicionibus mutari potest, altera numquam deerit. Id simul ad consecratam generis contemplativi vitam valet, simul ad illam quae apostolica opera persequitur. Universim, Spiritu iterum iterumque movente, vita consecrata sine intermissione progreditur veluti praeclara testificatio inseparabilis unitatis amoris Dei et proximi, tamquam videlicet vivida memoria fecunditatis, humanae etiam et socialis, ipsius amoris Dei. Angustiarum condicionibus, quae nunc accidunt, pacato occurrendum est animo illius hominis qui scit ab unoquoque repeti non tam successum quam fidelitatis officium. Omnino est cavendum ne vita consecrata vere profligetur, quae profligatio non in decrescente sodalium numero consistit sed in spiritali a Domino ac a propria vocatione missioneque defectione. At contra in ea fideliter perstans quispiam prae mundo quoque solidam fiduciam efficacissime profitetur de historias Domino, in cuius manibus aetates ac sortes sunt personarum, institutionum populorumque ideoque etiam donorum per tempora complendorum. Acerbae condiciones et discrimina consecratas personas fortiter ad fidem de morte deque Christi resurrectione proclamandam impellunt, ut conspicuum fiant ipsae signum transitus a morte ad vitam.

Notae

  1. 270. Cfr. Propositio 24.
  2. 271. Cfr. CONGREGATIONIS PRO INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE Instructio La vita fraterna in comunità « Congregavit nos in unum Christi amor », 67, die 2 febr. 1994. Città del Vaticano 1994, pp. 85-86.