TheoFonsAd fontes fidei

Vita Consecrata

VC · Adhortatio apostolica · Ioannes Paulus II · 1996 · LA · 112 paragraphi · vatican.va ↗

Vitae consecratae missio atque vigor Institutorum pendent certe a retenta fidelitate qua consecrati suae vocationi respondent, at futurum circumspectant tempus ea ratione qua alii homines et mulieres prompte Domino vocanti obsequuntur. Vocationum quaestio vera est provocatio quae quidem Instituta religiosa apprime compellat, totam tamen Ecclesiam implicat. Pro vocationum pastorali opera ingentes corporales spiritalesque vires effunduntur, at effectus non semper exspectationibus et nisibus congruunt. Sic accidit ut, dum ad vitam consecratam vocationes florent in novellis Ecclesiis atque in illis quae persecutiones a regiminibus omnia imperiose moderantibus passae sunt, in nationibus contra quae ex consuetudine vocationibus etiam missionalibus ditabantur iam rarescant. Haud felix haec condicio personas etiam consecratas temptat eaeque interdum se ipsae interrogant: potestatemne amisimus novas vocationes alliciendi? In Domino Iesu est reponenda fiducia, qui ad se sequendum continenter vocat, atque Spiritui Sancto confidendum, vitae consecratae charismatum auctori et impulsori. Dum igitur laetamur de actione Spiritus, qui Christi Sponsam in iuvenilem vigorem redigit efficiens ut compluribus in nationibus vita consecrata floreat, plurima prece Dominum messis precari debemus, ut operarios mittat in Ecclesiam suam, ad novae evangelizationis necessitatibus occurrendum.272Cfr. Matth. 9, 37-38. Praeter precationem pro vocationibus provehendam, omnino operari necesse est ut, per claram nuntiationem et consentaneam educationem in hominibus ad vitam religiosam vocatis libera illa eliciatur responsio eademque prompte et alacris, quae vocationis gratiam efficientem reddat. Iesu invitatio: « Venite et videbitis »,273Io. 1, 39. hodiernis quoque temporibus regula aurea perstat pastoralis industriae pro vocationibus. Vult ostendere ipsa, ad conditorum conditricum exemplum, personae Domini Iesu fascinationem nec non pulchritudinem integrae sui donationis pro Evangelii causa. Omnium consecratorum consecratarumque capitale munus est animose verbo exemploque sequelae Christi praestantiam exhibere, responsionem deinde sustentantes Spiritus impulsionibus in vocatorum cordibus. Primae cum Christo congressionis inflammationi subsequi debet, ut liquet, perseverans cotidianae responsionis nisus, quae vocationem in historiam amicitiae cum Domino convertit. Cuius rei causa vocationum actio pastoralis congrua subsidia adhibeat, veluti spiritalem moderationem, ut personalis illa responsio erga Dominum alatur, quae summi ponderis est ut discipuli eiusque Regni apostoli fiant. Si ergo vocationum flos qui in multis orbis terrarum regionibus comprobatur fiduciam spemque confirmat, earum simul penuria in aliis terrarum regionibus animum frangere non debet neque ad faciles subitaneosque tironum delectus propellere. Oportet promovendarum vocationum opus, ita agatur ut magis magisque totius Ecclesiae opus et conspiratio appareat.274Cfr. Propositio 48, A. Id proinde pastorum, religiosorum, familiarum et institutorum diligentem sibi vindicat cooperationem, quemadmodum ipsum munus requirit quod pars est necessaria sociatae omnium particularium Ecclesiarum operae. Adsit ideo in omnibus dioecesibus hoc commune ministerium, quod vires colligat ac multiplicet, quin tamen vocationum actioni cuiusque Instituti ulli sit detrimento, immo eidem emolumento.275Cfr. Propositio 48, B. Haec totius Populi Dei actuosa cooperatio, quam Providentia sustentat, facere non potest quin superna dona affatim procuret. Christiana solidarietas largiter vocationum instituendarum necessitatibus subveniat in nationibus rerum penuria laborantibus. In his nationibus vocationes a variis Institutis cum Ecclesiis localibus concorditer perquirantur, postquam per productum tempus eorum pastoralis opera actuose agi coepta est.276Cfr. Propositio 48, C. Tum verissime impulsioni Spiritus obsecundatur cum optimae vires in vocationum operam abunde profunduntur, per pastoralem potissimum iuvenum industriam congruenter actam.

Notae

  1. 272. Cfr. Matth. 9, 37-38.
  2. 273. Io. 1, 39.
  3. 274. Cfr. Propositio 48, A.
  4. 275. Cfr. Propositio 48, B.
  5. 276. Cfr. Propositio 48, C.