Peculiarem considerationem intendit synodalis Coetus in Institutionem illorum qui se Domino consecrare cupiunt.277Cfr. Propositio 49, A. Illuc maxime tendit institutorium iter, ut homo formetur ad se totum Deo in Christi sequela consecrandum, in missionis famulatu. « Affirmativa » responsio Domino vocanti atque dynamismi vocationalis auctionis conscia personalis receptio ad non alienabilem pertinet responsalitatem cuiuslibet vocati, cuius quidem est suae vitae spatium aperire Sancto Spiritui operanti magnoque animo institutionale iter adoriri in fide accipiens interventus quos Dominus Ecclesiaque exhibent.278Cfr. CONGREGATIONIS PRO INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE Instructio Potissimum Institutioni, 29, die 2 febr. 1990: AAS 82 (1990) 493. Quapropter institutio altius descendere debet usque ad personam ipsam, ita ut eius singuli mores vel gestus, tum in capitalibus tum in suetis vitae temporibus, plenam laetantemque eius condicionem pertinendi Deo patefaciant.279Cfr. Propositio 49, B. Quia vero vitae consecratae propositum est Domino Iesu configurari eiusque toti oblationi,280Cfr. CONGREGATIONIS PRO RELIGIOSIS ET INSTITUTIS SAECULARIBUS Instructio Essential elements in the Church's teaching on Religious Life as applied to Institutes dedicated to works of the apostolate, 45, die 31 maii 1983: Enchiridion Vaticanum 9, 229. institutio hoc ipsum praecipue consequi vult. De itinere agitur ad Christi erga Patrem sensus pedetemptim adipiscendos. Si illud est vitae consecratae consilium, ratio quae ad eam ducit universalitatis quandam notam accipere ac prae se ferre debet. Persona tota formanda est 281Cfr. Codex Iuris Canonici, can. 607 § 1. in omnibus suae individualitatis partibus, cum in moribus tum in voluntatibus. Propterea quod ad totam personam transformandam intendit, omnino liquet formandi munus numquam desinere. Oportet enim usque ad finem consecratis personis facultas detur progrediendi in coniunctione cum charismate missioneque proprii Instituti. Institutio, ut sit universalis, omnes vitae christianae vitaeque consecratae partes complectetur. Praevidenda idcirco est humana, culturalis, spiritalis pastoralisque educatio, et illud potissimum animadvertatur ut variae res inter se congruenter componantur. Prima instructio, quae tamquam progrediens habetur processus qui omnes uniuscuiusque maturationis gradus decurrit - videlicet a psychologico spiritalique ad theologicum pastoralemque - temporis spatium satis amplum obtinere debet, quod, cum de vocatis ad presbyteratum agitur, convenit et conciliatur cum praestituta studiorum ratione, velut cum amplioris institutorii curriculi parte.
Vita Consecrata
Notae
- 277. Cfr. Propositio 49, A.
- 278. Cfr. CONGREGATIONIS PRO INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE Instructio Potissimum Institutioni, 29, die 2 febr. 1990: AAS 82 (1990) 493.
- 279. Cfr. Propositio 49, B.
- 280. Cfr. CONGREGATIONIS PRO RELIGIOSIS ET INSTITUTIS SAECULARIBUS Instructio Essential elements in the Church's teaching on Religious Life as applied to Institutes dedicated to works of the apostolate, 45, die 31 maii 1983: Enchiridion Vaticanum 9, 229.
- 281. Cfr. Codex Iuris Canonici, can. 607 § 1.