Deus Pater, per Christi Spiritusque continuatum donum, ipse est praestantissimus doctor illius qui ei se consecrat. Sed hanc operam explicat Ille humana per instrumenta, prope eum quem vocat locans nonnullos fratres sororesque maiores. Institutio est igitur participatio actionis Patris ipsius qui, per Spiritum Sanctum, in iuvenum cordibus Filii sensus fingit. Quocirca Institutores et Institutrices esse debent personae peritae viae Dei exquirendae, ut ceteros quoque hoc in itinere comitari queant. Ad gratiae divinae actionem animum intendentes, obstacula etiam abditiora significare sciant, at ante omnia ostendant Domini sequelae pulchritudinem atque charismatis praestantiam in quo ipsa explicatur. Spiritalis sapientiae luminibus humana instrumenta nectant, quae auxilio sint in vocationibus dignoscendis, in novo homine efformando, ut vere fiat liber. Praecipuum institutionis instrumentum est singulare colloquium, quod certa ratione certisque temporibus est exercendum, veluti necessariae comprobataeque efficacitatis consuetudo. His quidem pro ministeriis tanti ponderis videtur revera pernecessaria institutio educatorum aptorum, qui in sua industria congruentiam praestent cum totius Ecclesiae itinere. Consentaneum est ut opera condantur ad institutores erudiendos, praesertim in locis ubi necessitudines dentur cum cultura in qua cuiusque pastorale munus deinceps geretur. Hoc in formandi opere, Instituta aptiore ratione constituta opem Institutis fundatione recentioribus ferant, suos optimos commodando sodales.282Cfr. Propositio 50.
Vita Consecrata
Notae
- 282. Cfr. Propositio 50.