Secundum Iesu imaginem, dilecti Filii « quem Pater sanctificavit et misit in mundum »,293Io. 10, 36. illi quoque quos ad sui sequelam Deus advocat consecrantur atque inter homines demandantur ut eius exemplum imitentur eiusque opus propagent. Funditus, hoc ad omnem valet discipulum. Verumtamen ad eos singulariter pertinet qui intra propriam consecratae vitae formam vocantur ut Christum « propius » sectentur et in Illo suae vitae « Totum omne » reponant. Eorum idcirco vocatione illa comprehenditur destinatio ut muneri totos se dedant; quin immo, operante Spiritu Sancto qui omnem gignit vocationem omneque charisma, ipsa consecrata vita quaenam quasi fit missio, qualis tota omnino fuit Iesu vita. Evangelicorum consiliorum professio, quae pro Evangelii causa liberat plane personam, hoc pariter in prospectu pondus suum patefacit. Adfirmari propterea oportet pernecessariam omni Instituto esse hanc missionem, non modo in actuosae apostolicae vitae, verum etiam in vitae contemplativae institutionibus. Prius enim quam missio ad exteriora opera sese describat, iam explicatur in Christo mundo proponendo per personalem testificationem inter homines. Haec quidem est provocatio, hoc principale vitae consecratae officium! Quo amplius quis sinit se Christo configurari, tanto magis Illum praesentem refert operantemque in mundo ad hominum salutem. Dici idcirco potest consecrata persona « in missione » iam versari virtute consecrationis suae quam illa testatur ad propositum sui Instituti. Quotiens ipsius fundans charisma pastoralem praecipiat industriam, totiens postuletur oportet tum vitae testificatio tum apostolatus opera hominumque provectio: Christum enim exhibet utraque ratio, qui simul consecratus elucet ad Patris gloriam simul in orbem missus propter fratrum sororumque salutem.294Cfr. Lumen Gentium, 46. Particeps insuper Christi muneris est religiosa vita ob aliud quoddam peculiare propriumque elementum, quod est fraterna in communitate vita ad missionem. Quapropter eo magis erit religiosa vita apostolica quanto interius sese Christo Domino devovebit, quanto magis communitaria erit vitae forma fraterna, eo amplius muneri Instituti proprio dedetur.
Vita Consecrata
Notae
- 293. Io. 10, 36.
- 294. Cfr. Lumen Gentium, 46.