Propheticum prae se fert consecrata vita officium ut commemoret atque Dei consilium consummet super hominibus, quemadmodum iam Sacris nuntiatur in Litteris et eminet ex diligenti scrutatione signorum providae Dei actionis per hominum historiam. Consilium est de hominum genere servato ac reconciliato.295Cfr. Col. 2, 20-22. Hoc vero ut convenienter expleant ministerium oportet induant consecrati homines altam Dei experientiam atque provocationum sui temporis sumant conscientiam earumque secretum theologicum sensum percipiant, per discretionem quae fit Spiritu adiuvante. Re quidem vera sub historiae eventibus saepe appellatio Dei latet ut secundum eius consilia efficaciter se gerant homines in nostrae aetatis eventa.296Cfr. Propositio 35, A. Signorum temporum aestimatio, proinde ac Concilium confirmat, sub Evangelii lumine peragenda est ut ea « ad perennes hominum interrogationes de sensu vitae praesentis et futurae deque earum mutua relatione respondere possit ».297Gaudium et Spes, 4. Necesse ideo est animus aperiatur interioribus Spiritus consiliis vocantis ad alta percipienda Providentiae proposita. Consecratam vitam provocat ipse ut novas responsiones hodiernis mundi quaestionibus fingat. Appellationes sunt divinae quas tantum animae quae in omnibus Dei voluntatem quaerere solent fideliter suscipere valent, deindeque fortiter in certas convertere selectiones quae cum pristino consentiant charismate simulque cum postulatis certarum historiae condicionum. Coram compluribus quaestionibus atque necessitatibus, quae in periculum nonnumquam adducere, immo consecratam vitam evertere videntur, non possunt ipsi vocati facere quin officium animadvertant in animis precationibusque multas gestandi totius orbis postulationes, unaque simul alacriter operam dantes in rerum provinciis ad fundationis charisma pertinentibus. Ut patet, eorum deditus animus supernaturali iudicio gubernari debebit, quod ea quae a Spiritu procedunt distinguere valet ab iis quae illi sunt contraria.298Cfr. Gal. 5, 16-17.22; 1 Io. 4, 6. Idem, per ipsam Regulae atque Constitutionibus fidelitatem, cum Ecclesia plenam observat communionem.299Cfr. Lumen Gentium, 12. Hac ratione non solum temporum signa consecrata vita leget, verum proderit etiam elaborandis et exsequendis novis evangelizationis propositis intra hodierna rerum adiuncta. Fiet quidem hoc omne illa in fidei certitudine vel difficillimis interrogationibus posse Spiritum consentaneas reddere responsiones. Hac autem in re expediet ut ea rursus detegantur quae praestantes apostolicae industriae auctores semper tradiderunt: confidere Deo oportet veluti si universa ab Eo dependeant, eodemque tempore magno animo operari tamquam cuncta pendeant ex nobis.
Vita Consecrata
Notae
- 295. Cfr. Col. 2, 20-22.
- 296. Cfr. Propositio 35, A.
- 297. Gaudium et Spes, 4.
- 298. Cfr. Gal. 5, 16-17.22;1 Io. 4, 6.
- 299. Cfr. Lumen Gentium, 12.