TheoFonsAd fontes fidei

Vita Consecrata

VC · Adhortatio apostolica · Ioannes Paulus II · 1996 · LA · 112 paragraphi · vatican.va ↗

Cum aliis Ecclesiae partibus singula in communione ac dialogo sunt agenda. Missionis enim provocationes id genus sunt ut sine consociata omnium Ecclesiae sodalium opera iis efficaciter satisfieri nequeat, tum in aestimandis tum in efficiendis rebus. Dufficulter namque habent singuli extremam responsionem, quae quidem ex comparatione et collocutione profluere potest. Actuosa communio nominatim varia inter charismata necessario quidem perficiet ut non solum mutuo locupletentur, verum etiam efficacius in missione operentur. Affatim confirmat horum annorum experimentum « caritatis usitato iam nomine colloquium »300PAULI VI Ecclesiam Suam, III. appellari, praesertim caritatis ecclesialis; adiuvat illud ut veris suis rationibus perspiciantur quaestiones permittitque ut maiore cum successus spe illis obviam procedatur. Idcirco quod vitae fraternae bonum percolit consecrata vita, ipsa proponitur quasi praecellens dialogi experientia. Aliquid conferre idcirco potest generando mutuae tolerantiae animo, in quo ecclesialia varia subiecta, se digno quidem modo aestimari sentientes ob id ipsum quod sunt, in communionem ecclesialem ad magnum universale munus tendentem ex certiore mentis sententia conveniant. Decet denique solida actionis spiritalitas excoletur in Institutis quibus una alterave imponitur apostolici ministerii species, dum in omnibus rebus conspiciatur Deus in Deoque res omnes. Etenim « sciendum est quia sicut bonus ordo vivendi est ut ab activa vita in contemplativam tendatur, ita plerumque utiliter a contemplativa animus ad activam reflectitur, ut per hoc quod contemplativa mentem accenderit, perfectius activa teneatur. Debet ergo nos activa ad contemplativam trasmittere, et aliquando tamen ex eo quod introrsus mente conspeximus contemplativa melius ad activam revocare ».301S. GREGORII MAGNI Homilia in Ezechielem, II, II, 11: PL 76, 954-955. Iesus ipse nobis perfectum tradidit exemplum de ratione per quam cum Patre communio copulari possit cum vita maxime actuosa. Nisi vero hanc ad coniunctionem constanter tenditur, perpetuo insidiatur periculum ne interior homo collabatur, distrahatur, frangatur. Arta consociatio contemplationis cum actione patietur ut opera difficillima obeantur hodie quemadmodum antehac.

Notae

  1. 300. PAULI VI Ecclesiam Suam, III.
  2. 301. S. GREGORII MAGNI Homilia in Ezechielem, II, II, 11: PL 76, 954-955.