« Cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. Et in cena ... surgit ... et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo, quo erat praecinctus ».302Io. 13, 1.2.4-5. Patefacit Iesus amoris Dei erga hominem altitudinem in pedum lavatione: in Ipso sese Deus tradit in hominum famulatum! Revelat Ille, eodem tempore, vitae christianae sensus potioreque ratione etiam consecratae vitae quae vita amoris sese offerentis est, concreti alacrisque ministerii. Se enim in Filii hominis sequelam committens, qui « non venit ministrari sed ministrare »,303Matth. 20, 28. signata est consecrata vita, melioribus saltem longissimae suae historiae temporibus, hac ipsa « pedum lavatione », id est ministerio praesertim erga pauperiores et indigentiores. Si altera ex parte excelsum Verbi in Patris sinu304Cfr. Io. 1, 1. mysterium ipsa contemplatur, idem Verbum ex altera parte sectatur quod caro fit,305Cfr. ibid. 1, 14. quod se demittit seque deficit ut hominibus serviat. Personae Christum in consiliorum evangelicorum semita sequentes hodie quoque illuc procedere cupiunt quo Christus praegressus est idemque efficere quod iam Ipse effecit. Ad se novos continenter arcessit discipulos, viros ac mulieres, quibuscum per Spiritus effusionem306Cfr. Rom. 5, 5. agapem divinam communicet suamque rationem amandi, quosque ita compellat ut per humilem sui ipsorum donationem ab omnibus propriis commoditatibus alienam ipsi ceteris famulentur. Petro Transfigurationis luce abrepto exclamantique: « Domine, bonum est nos hic esse »,307Matth. 17, 4. invitatio intenditur ut in mundi redeat vias, ut Regno Dei deservire pergat: « Descende, Petre; requiescere cupiebas in monte, descende, praedica Verbum, insta opportune, importune, argue, hortare, increpa, cum omni longanimitate et doctrina. Labora, desuda, patere aliqua tormenta; ut quod in candidis vestimentis Domini intellegitur, per candorem et pulchritudinem rectae operationis in caritate possideas ».308S. Augustini Sermo 78, 6: PL 38, 492. Oculi in Domini vultum conversi haud minuunt in apostolo officium erga homines; contra, dum nova eum instruunt potestate historiam afficiendi, validum eum reddunt ut eandem historiam ab iis omnibus liberet quae eam deformant. Divinae venustatis inquisitio personas incitat consecratas sibi ut curam sumant divinae imaginis in fratrum sororumque vultibus deformis distortae: hi enim sunt vultus fame detorti, vultus promissis politicis decepti, abiecti vultus eorum qui suam cernunt contemptam culturam, vultus cotidiana atque indiscreta violentia perterriti, conflictati vultus puerorum, feminarum vultus offensarum et spretarum, defatigati migrantium vultus sine congruo hospitio, seniorum denique vultus sine minimis ad vitam dignam necessariis condicionibus.309Cfr. IV GENERALIS CONFERENTIAE EPISCOPORUM LATINO-AMERICANORUM Documentum Nova evangelizatio, progressio humana et cultura christiana, Conclusio, n. 178, CELAM 1992. Нас ratione operum eloquentia demonstrat vita consecrata divinam ipsam caritatem fundamentum incitamentumque esse gratuiti et actuosi amoris. Hoc sibi penitus persuasum habebat sanctus Vincentius a Paulo qui Caritatis Filiabus hoc vitae propositum dedit: « Societatis spiritus in eo est ut Deo sese dedant ad Dominum Nostrum amandum Eique serviendum sensibiliter atque in spiritu in pauperum personis, eorum in domibus atque alibi, ut adulescentulas pauperes instituant, pueros, in universum quotquot divina miserit Providentia ».310S. VINCENTII A PAULO Conférence « Sur l'esprit de la Compagnie », die 9 febr. 1653: Correspondance, Entretiens, Documents, Coste IX, Paris 1923, p. 592. Inter varia quae fieri possunt caritatis genera illud quod proprio quodam titulo hominibus amorem ostentat « usque in finem », hodie certe est flagrans Iesu Christi nuntiatio iis qui nondum eum noverunt, qui sunt Ipsius obliti, at potissimum pauperibus.
Vita Consecrata
Notae
- 302. Io. 13, 1.2.4-5.
- 303. Matth. 20, 28.
- 304. Cfr. Io. 1, 1.
- 305. Cfr. ibid. 1, 14.
- 306. Cfr. Rom. 5, 5.
- 307. Matth. 17, 4.
- 308. S. Augustini Sermo 78, 6: PL 38, 492.
- 309. Cfr. IV GENERALIS CONFERENTIAE EPISCOPORUM LATINO-AMERICANORUM Documentum Nova evangelizatio, progressio humana et cultura christiana, Conclusio, n. 178, CELAM 1992.
- 310. S. VINCENTII A PAULO Conférence « Sur l'esprit de la Compagnie », die 9 febr. 1653: Correspondance, Entretiens, Documents, Coste IX, Paris 1923, p. 592.