In eo consistunt propriae consecratorum et consecratarum partes ad evangelizationem collatae in vita usquequaque Deo ac fratribus donata in primis ad amatissimi Servatoris imitationem qui pro hominum amore famulus est factus. In opere enim salutis cooriuntur omnia de participata agape divina. Sua nempe consecratione planaque deditione visibilem reddunt consecratae personae amantem salutaremque Christi praesentiam, qui Patris est Ipse consecratus in missionem demandatus.311Cfr. CONGREGATIONIS PRO INSTITUTIS VITAE GONSECRATAE ET SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE Instructio Essential elements in the Church's teaching on Religious Life as applied to Institutes dedicated to works of the apostolate, 23-24, die 31 maii 1983: Enchiridion Vaticanum 9, 202-204. Cum enim illi consecrati homines se sinunt ab Eo comprehendi,312Cfr. Phil. 3, 12. comparant item se ut quaedam quasi continuatio eius humanae naturae evadant.313Cfr. B. ELISABETHAE A TRINITATE O mon Dieu, Trinité que j'adore: « OEuvres complètes », Paris 1991, pp. 199-200. Testatur eloquenter consecrata vita, eo melius licere in aliis Ei servire quo magis de Christo vivatur, primas etiam missionis stationes petendo maximaque in se recipiendo pericula.314Cfr. PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 69.
Vita Consecrata
Notae
- 311. Cfr. CONGREGATIONIS PRO INSTITUTIS VITAE GONSECRATAE ET SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE Instructio Essential elements in the Church's teaching on Religious Life as applied to Institutes dedicated to works of the apostolate, 23-24, die 31 maii 1983: Enchiridion Vaticanum 9, 202-204.
- 312. Cfr. Phil. 3, 12.
- 313. Cfr. B. ELISABETHAE A TRINITATE O mon Dieu, Trinité que j'adore: « OEuvres complètes », Paris 1991, pp. 199-200.
- 314. Cfr. PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 69.