TheoFonsAd fontes fidei

Vita Consecrata

VC · Adhortatio apostolica · Ioannes Paulus II · 1996 · LA · 112 paragraphi · vatican.va ↗

Sui ministerii principio, Nazarethana in synagoga, proclamat Iesus se a Spiritu esse consecratum ut pauperibus evangelizet, captivis remissionem praedicet, caecis visum restituat, confractos in remissione dimittat, annum Domini acceptum praedicet.338Cfr. Luc. 4, 16-19. Ecclesia in se recipiens Domini missionem, Evangelium singulis viris feminisque enuntiat, in se ex toto onus suscipiens eos servandi. Sed peculiari cum studio, vero « dilectu potiore », se convertit ipsa ad eos qui in debiliore condicione versantur, ideoque graviore in necessitate. « Pauperes » multiplicibus in paupertatis rationibus, sunt oppressi, vitae segreges, senes, aegroti, parvuli; quotquot denique in societate « infimi » habentur et considerantur. Inest dynamicae ipsi virtuti amoris, qui secundum Christum vivitur, haec pro pauperibus optio. Ea igitur omnes obstringuntur Christi discipuli; qui vero propius sectari Dominum cupiunt eius imitantes habitus, non possunt quin se singulariter omnino implicari eadem re se sentiant. Eorum ex animo responsio amori Christi eos impellit ut pauperum more vivant pauperumque causam suscipiant. Hinc cuique Instituto necesse est ad proprium charisma vitae genus demissum austerumque sibi asciscere, tam in singulis sodalibus quam universa in communitate. Viva hac testificatione sustentati homines consecrati, rationibus suae vitae electioni congruis atque animis ab omni politica ideologia liberis, iniurias condemnare poterunt quae in tot filios filiasque Dei patrantur atque se iustitiae provehendae vovere iis in socialibus rerum adiunctis ubi operantur.339Cfr. Propositio 18. Sic hodiernis etiam in condicionibus per innumerabilium consecratarum personarum testimonium repetetur illa fundatorum ac fundatricum propria deditio, qui suam vitam impenderunt ut inter pauperes deversanti Domino famularentur. Namque Christus « hic est egens in pauperibus suis.... Tamquam Deus dives, tamquam homo pauper. Iam et ipse homo dives ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris: adhuc tamen hic pauper esurit, sitit, nudus est ».340S. AUGUSTINI Sermo 123, 3-4: PL 38, 685-686. Evangelium per caritatem operatur, quae Ecclesiae est gloria eiusque fidelitatis erga Dominum signum. Cuncta vitae consecratae historia id demonstrat, quae videlicet vivens Iesu verbi explicatio considerari potest: « Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis ».341Matth. 25, 40. Complura Instituta, recentioribus potissimum temporibus, idcirco exstiterunt ut pauperum tum his tum illis necessitatibus subvenirent. At etiam cum propositum hoc non est consulto constitutum, cura et sollicitude pro pauperibus, quas precatio, acceptio, hospitalitas significant, suapte natura cum variis generibus vitae consecratae sunt copulatae, etiam cum contemplativae vitae formis. Quo pacto aliter fieri potest, quandoquidem Christus, qui contemplatione attingitur, idem est qui in pauperibus vivit et patitur? Vitae consecratae historia ditata est, hac in re, claris ingeniosisque interdum exemplis. Sanctus Paulinus Nolanus, qui sua pauperibus dederat bona ut totus se Domino consecraret, sui monasterii cellas supra quoddam hospitium egenis destinatum aedificavit. Laetabatur ipse hanc « donorum reciprocationem » cogitans: pauperes enim quos ille colebat, sua precatione ipsius domus « fundamenta » firmabant, Dei laudi penitus dicatae.342Cfr. S. PAULINI NOLANI Carmen ХXI, 386-394: PL 61, 587. Dictitabat, sua ex parte, sanctus Vincentius a Paulo: quotiescumque aliquis cogitur a precibus secedere ut pauperi necessitate quadam adstricto subveniat, re vera preces non infringuntur, quia « Deus pro Deo relinquitur ».343S. VINCENTII A PAULO Conférence « Sur les Règles », die 30 maii 1647: Correspondance, Entretiens, Documents, Coste IX, Paris 1923, p. 319. Pauperibus servire actus est evangelizationis eodemque tempore evangelicae fidelitatis sigillum nec non ad perpetuam conversionem vitae consecratae incitamentum, quia - ut ait sanctus Gregorius Magnus - « ad alta caritas mirabiliter surgit, cum ad ima proximorum se misericorditer attrahit; et quo benigne descendit ad infirma, valenter recurrit ad summa ».344S. GREGORII MAGNI Regula pastoralis 2, 5: PL 77, 33.

Notae

  1. 338. Cfr. Luc. 4, 16-19.
  2. 339. Cfr. Propositio 18.
  3. 340. S. AUGUSTINI Sermo 123, 3-4: PL 38, 685-686.
  4. 341. Matth. 25, 40.
  5. 342. Cfr. S. PAULINI NOLANI Carmen ХXI, 386-394: PL 61, 587.
  6. 343. S. VINCENTII A PAULO Conférence « Sur les Règles », die 30 maii 1647: Correspondance, Entretiens, Documents, Coste IX, Paris 1923, p. 319.
  7. 344. S. GREGORII MAGNI Regula pastoralis 2, 5: PL 77, 33.