Praeclaram persequens consuetudinem, magna consecratarum personarum multitudo, mulierum potissimum, suum apostolatum in sanitatis locis ad cuiusque Instituti charisma agunt. Saeculorum processu multae fuerunt consecratae personae quae vitam suam impenderunt in deserviendum fratribus morbis contagione vulgatis correptis, demonstrantes deditionem usque ad heroicum modum pertinere ad vitae consecratae propheticam indolem. Admirans gratiasque referens tot homines consecratos respicit Ecclesia qui aegrotantibus patientibusque assidentes plurimum missionis suae conducunt. Christi enim misericordiae propagant ministerium qui « pertransivit benefaciendo et sanando omnes ».345Act. 10, 38. Vestigiis Eius, uti Samaritani divini medicique animorum et corporum,346Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Salvifici Doloris, 28-30. ingredientes atque ex suorum fundatorum ac fundatricum exemplis, consecratae personae, quas iam proprii Instituti dirigit charisma, sua perseverare debent in amoris testificatione erga infirmos quibus se permagna affectione communicationeque dedant. Suis praeterea in consiliis praecipuo iure prosequantur languentes indigentiores magisque derelictos perinde ac senes et impeditos, exclusos et aegrotos insanabiles, medicamentis ac morbis novis obnoxios. In infirmis provehant dolorum propriorum oblationem per consociationem cum Christo cruci affixo et in omnium salutem glorificato,347Cfr. ibid. 18; EIUSDEM Christifideles Laici, 52-53. immo in illis conscientiam augeant eos esse ex ipsa oratione et verbi morumque testificatione actuosa pastoralis operae subiecta per peculiare crucis charisma.348Cfr. EIUSDEM Pastores Dabo Vobis, 77. Commonefacit insuper Ecclesia consecratos consecratasque ad eorum pariter missionem pertinere evangelizationem sanandis aegris locorum, ubi operam navant, dum simul communicandis Evangelii bonis rationem vivendi patiendi moriendique hominum nostrae aetatis illuminare nituntur. Eorum etiam muneris est incumbere ad humaniorem medicinam artem reddendam nec non ad disciplinam bioethicam altius investigandam pro ministerio Evangelii vitae. Quapropter observantiam in primis personae ac vitae humanae a conceptione ad finem usque naturalem propugnent, plane consentientes cum morali Ecclesiae doctrina,349Cfr. EIUSDEM Evangelium Vitae, 78-101. huius rei gratia sedes institutionis excitantes350Cfr. Propositio 43. et fraterno animo cum aliis ecclesialibus institutis operae pastoralis pro sanitate cooperantes.
Vita Consecrata
Notae
- 345. Act. 10, 38.
- 346. Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Salvifici Doloris, 28-30.
- 347. Cfr. ibid. 18;EIUSDEM Christifideles Laici, 52-53.
- 348. Cfr. EIUSDEM Pastores Dabo Vobis, 77.
- 349. Cfr. EIUSDEM Evangelium Vitae, 78-101.
- 350. Cfr. Propositio 43.