TheoFonsAd fontes fidei

Vita Consecrata

VC · Adhortatio apostolica · Ioannes Paulus II · 1996 · LA · 112 paragraphi · vatican.va ↗

Vim omnino peculiarem haec hominum consecratorum testificatio in vita religiosa prae se fert etiam ob communitariam rationem qua signatur. Locus enim praecipuus est fraterna vita ubi Dei voluntas discernatur et recipiatur atque iunctis mentibus animisque simul procedatur. Caritate quidem animata oboedientia, alicuius Instituti sodales in eodem coniungit testimonio eodemque in opere, quantumvis donorum subsit varietas atque singulorum propria observetur indoles. Intra fraternitatem a Spiritu concitatam cum ceteris quisque magni pretii agit dialogum ut Patris detegatur voluntas universique agnoscunt in ipsis praesidentibus paternitatis Dei declarationem nec non exercitationem auctoritatis ab Eo receptae ad discretionis et communionis utilitatem.368Cfr. Propositio 19, A; Perfectae Caritatis, 14. Communitatis vita insuper signum potissimum est ante Ecclesiam ac societatem illius vinculi quod ex illa vocatione procedit communique voluntate eidem vocationi oboediendi, ultra omnem differentiam stirpis et loquelae et culturae. Adversus dissensionis divisionisque animum effulgent auctoritas et oboedientia demonstrationis instar illius unius paternitatis a Deo exorientis, fraternitatis ex Spiritu nascentis, interioris libertatis eius qui Deo confidit praeter humanos limites eorum qui Dei vices gerunt. Hanc per oboedientiam, quam uti vitae regulam aliqui suscipiunt, percipitur atque profertur in omnium commodum ea beatitudo a Iesu illis promissa « qui audiunt verbum Dei et custodiunt ».369Luc. 11, 28. Praeterea qui oboedit se certo novit in missione consistere, Dominum nempe sequentem non vero ad suas decurrentem cupiditates propriasve exspectationes. Ita profecto cognosci licet se a Domini Spiritu duci atque magnas etiam inter difficultates manu eius firma ac paterna sustineri.370Cfr. Act. 20, 22 s.

Notae

  1. 368. Cfr. Propositio 19, A;Perfectae Caritatis, 14.
  2. 369. Luc. 11, 28.
  3. 370. Cfr. Act. 20, 22 s.