TheoFonsAd fontes fidei

Vita Consecrata

VC · Adhortatio apostolica · Ioannes Paulus II · 1996 · LA · 112 paragraphi · vatican.va ↗

Inter saepius prolatas in Synodo curas solllcitudo fuit illa de vita consecrata spiritalitatis solidae altaeque fontibus enutrita. De principali, re vera, agitur postulato quod in ipsa vitae consecratae essentia inscribitur quoniam, perinde ac alius omnis baptizatus, immo ob graviores etiam causas, qui consilia profitentur evangelica oportet omnibus viribus ad caritatis perfectionem contendant.371Cfr. Propositio 15. Hoc officium innumeris sanctorum conditorum ac conditricum totque consecratarum personarum exemplis evocatur, qui Christo fidelitatem usque ad martyrium sunt testificati. Ad sanctimoniam contendere: haec summa est normarum omnis consecratae vitae illo etiam in prospectu eius renovationis iamiam tertio appropinquante millennio. Inde autem proficiscitur haec vitae ratio, quod quis pro Christo omnia deserit,372Cfr. Matth. 4, 18-22; 19, 21.27; Luc. 5, 11. Illum ceteris rebus cunctis anteponens, ut Ipsius particeps plane evadat mysterii Paschalis. Perbene illud intellexerat Paulus cum exclamavit: « Existimo omnia detrimentum esse propter eminentiam scientiae Christi Iesu... ad cognoscendum Illum et virtutem resurrectionis Eius ».373Phil. 3, 8.10. Iam principio ab Apostolis haec via est designata, quam admodum christiana et Orientis et Occidentis traditio commemorat: « Qui nunc ipsum Iesum sectantur omnia pro Illo relinquentes, in memoriam ipsos Apostolos revocant qui ei invitanti respondentes cetera universa repudiant. Quapropter translaticio more vita religiosa apostolica vivendi forma dictitatur ».374Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Allocutio in Audientia generali, 2, die 8 febr. 1995: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XVIII, 1 (1995) 338 s. Haec eadem etiam traditio in vita consecrata naturam extulit peculiaris foederis cum Deo, immo vero sponsalis pacti cum Christo cuius Paulus ipse fuit magister suo exemplo375Cfr. 1 Cor. 7, 7. suoque magisterio quod ducente Spiritu est propositum.376Cfr. ibid. 7, 40. Vitam spiritalem, uti vitam in Christo acceptam vitamque item secundum Spiritum, dicere possumus veluti iter fingi fidelitatis usque crescentis in qua consecrata persona a Spiritu dirigitur Christoque conformatur plane coniuncta amore ministerioque Ecclesiae. Haec omnia, quae in solidam formam variarum consecratae vitae figurarum transierunt, singularem spiritalitatis modum pariunt, certum nempe propositum coniunctionis cum Deo cumque ambitu universo quae propriis spiritalibus rationibus signatur nec non operandi consiliis, quae modo hoc modo illud unius Christi mysterii latus illuminant atque repraesentant. Cum quandam vitae consecratae formam agnoscit Ecclesia aut Institutum, fidem facit eius in spiritali apostolicoque charismate omnes necessarias reperiri partes ut evangelica singulorum ipsiusque communitatis perfectio attingatur. Primo igitur loco collocetur oportet spiritalis vita in toto consilio vitae consecratae Familiarum, ut quodque Institutum et communitas se veluti exhibeant scholas verae spiritalitatis evangelicae. Hac ex primaria electione, quam singulare cuiusque officium communitatisque effecit, fecunditas apostolica pendet nec non magnanimitas in pauperum amore tum etiam invitatio ad vocationes inter posteras generationes. Haec omnino spiritalis vitae consecratae proprietas percellere valet nostrae aetatis homines, qui et ipsi bona concupiscunt absoluta, dum in afficientem eos convertit testificationem.

Notae

  1. 371. Cfr. Propositio 15.
  2. 372. Cfr. Matth. 4, 18-22;19, 21.27;Luc. 5, 11.
  3. 373. Phil. 3, 8.10.
  4. 374. Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Allocutio in Audientia generali, 2, die 8 febr. 1995: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XVIII, 1 (1995) 338 s.
  5. 375. Cfr. 1 Cor. 7, 7.
  6. 376. Cfr. ibid. 7, 40.