TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Prolixiorem hunc Evangelii librum quam caeteros esse nemo dubitaverit. Non ideo non ea quae falsa sunt, sed quae vera, sibi vindicat. Denique etiam a sancto apostolo Paulo testimonium meruit diligentiae. Sic enim laudat Lucam: Cuius laus, inquit, est in Evangelio per omnes Ecclesias (II Cor. VIII, 18). Et vere laudabilis est, qui meruit a tanto gentium doctore laudari. Assecutum itaque se non pauca dicit, sed omnia: et assecuto omnia visum est scribere non omnia, sed ex omnibus. Non enim scripsit omnia, sed assecutus est omnia; quia quae fecit, inquit, Iesus, si scribantur omnia, nec ipsum capere mundum arbitror (Ioan. XXI, 25). Advertis enim quod consulto etiam ea quae ab aliis sunt scripta praeteriit, ut diversa in Evangelio gratia refulgeret, et propriis quibusdam singuli libri mysteriorum gestorumque miraculis eminerent. Diviserunt enim sibi vestimenta Domini milites Christi, quod suo loco plenius explanabitur (Infra lib. X, in cap. XXIII, XXXIV).