TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Pulchre relictis Iudaeis, habitaturus in affectibus gentium, templum Dominus ascendit; hoc enim templum est verum, in quo non in littera, sed in spiritu Dominus adoratur: hoc Dei templum est, quod fidei series, non lapidum structura fundavit. Deseruntur ergo qui oderant, eliguntur qui amaturi erant.