TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Bene ubi leprosus mundatur, certus non exprimitur locus; ut ostendatur non unum populum specialis alicuius civitatis, sed omnium populos fuisse sanatos. Bene autem et secundum Lucam quarto signo, ex quo in Capharnaum Dominus venit, iste sanatur; nam si quartum diem sole illuminavit (Gen. I, 14), et clariorem caeteris fecit diebus, cum illucescerent elementa mundi: et hoc clarius opus aestimare debemus. Et secundum Matthaeum primus hic post benedictiones a Domino sanatus inducitur (Matt. VIII, 3); ut quia dixerat Dominus: Non veni solvere Legem, sed adimplere (Matth. V, 17); ille qui excludebatur a Lege (Levit. XIII, 3), purgari se Domini potestate praesumens, non ex Lege, sed supra Legem esse gratiam iudicaret, quae leprosi maculam posset abluere.