TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Consummaturus praecepta Dominus, etiam praeviam passioni fidem ac misericordiam Testamenti sui fine concludit: fidem, in eo ut Christum et Dominum et Deum nostrum, et ad dexteram Dei sedere credamus: non quod corporaliter sedeat, qui ubique est. Denique ipse in Patre est; quia in substantia Dei, quia una virtus, una maiestas. Ipse ergo in Patre, et in ipso Pater; quia Verbum in Deo, Deus in Verbo: ipse in Patre; quia Verbum: ipse ad dexteram Patris; quia Patri consors, nulli secundus: ipse missus a Patre; quia descendit de coelo paternum impleturus arbitrium. Tolle hinc perfidiae quaestiones, et plena est religio. Nec praefertur, quia ad dexteram sedet: nec iniuriam patitur, quia mittitur. Gradus non quaeritur dignitatis, ubi plenitudo est divinitatis.